A26815:946
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
titulum assurgunt, religionem non colere tantum, sed propugnare etiam debere. Quod fecit Serenissimus doctissimusque rex libro illo eximio, cui dumb dents quaerunt illidere Romani mures, ⟨p. 406⟩offendunt solido. Atque cum filij plerique omnes gaudeant in eo potissimum laudis genere excellere, in quo majores claruerunt, tum hoc Principe nemo unquam aut patrem imitation digniorem habuit, aut majore cum studio imitatus est. Nec tamen recipio, voluisse eum post patrem in hanc verborum arenam descendere, ubi videret obscurum quemvis de faece Romana Scioppium non pudere secum Rege omnium Sereniss. componere, cujus Majestati ipsa quoque Sanctitatis suae purpura conferri erubesceret. Verum nisi me animus fallit Romanam bestiam, à patre jampridem calamo confossam, virus tamen adhuc evomentem alio long telo adortus esset, & DEFENSOR FIDEI prius etiam quam jure posset gladio vocari meruisset, Est enim illa calumnia mera ab impijs quibusdam excitata, frangi nimio religionis studio quicquid est in animo generosius, aciemque fortitudinis pietate retundi. Ego contra contendo, Dei timorem animo virili maximum robur addere. Quid enim potest illis timendum in bello videri, quos lethi metus non urget?
titulum assurgunt, religionem non colere tantum, sed propugnare etiam debere. Quod fecit Serenissimus doctissimusque rex libro illo eximio, cui dum dentes quaerunt illidere Romani mures, ⟨p. 406⟩offendunt solido. Atque cum filij plerique omnes gaudeant in eo potissimum laudis genere excellere, in quo majores claruerunt, tum hoc Principe nemo unquam aut patrem imitatione digniorem habuit, aut majore cum studio imitatus est. Nec tamen recipio, voluisse eum post patrem in hanc verborum arenam descendere, ubi videret obscurum quemvis de faece Romana Scioppium non pudere secum Rege omnium Sereniss. componere, cujus Majestati ipsa quoque Sanctitatis suae purpura conferri erubesceret. Verum nisi me animus fallit Romanam bestiam, à patre jampridem calamo confossam, virus tamen adhuc evomentem alio longe telo adortus esset, & DEFENSOR FIDEI prius etiam quam jure posset gladio vocari meruisset, Est enim illa calumnia mera ab impijs quibusdam excitata, frangi nimio religionis studio quicquid est in animo generosius, aciemque fortitudinis pietate retundi. Ego contra contendo, Dei timorem animo virili maximum robur addere. Quid enim potest illis timendum in bello videri, quos lethi metus non urget?