A26815:951
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gaudete proditionum fabri Jesuitae, lupae Romanae genuini catuli, gaudete, insulam hanc nostram, quae hoc genus bestijs semper caruit, infestate; est nobis, Deo gratias, & sit precor, qui vos odio toto persequitur venator Rex ipse, sunt canes, fuit etiam, qui asylum Romuleum, sylvam in quam refugere soletis excidisset, fabricas vestras à fundamentis omnes dejecisset, & pietatis haederam fortitudinis lauro maritasset. Atque hic quidem locus postulare mihi videtur, pauca etiam de castimonia ejus adjici. Solent enim esse bellicosi viri, (quod in militiae opprobrium dictum nolim) amatores mulierum plerumque maximi, ideo, opinor, quod robusta, & valentia corpora utrique militiae apta sint. Viderunt hoc Poetae Comici, qui militis personam sine meretrice nunquam inducunt. Vicerunt ante eos fabularum auctores, qui non frustra unum Deorum Martem Veneri illigarunt. Nec tamen passus est Princeps fortissimus virtutis suae gloriam hujus turpitudinis continio laedi. Sic enim secum putabat, multorum bonorum gratiam unius vicij interventu deformari; hoc autem esse tale, quod inhonestatis nomen [Greek or Hebrew] meruerit; proinde ab omnibus, quibus honos curae, praeter caetera evitandum; Principibus maxime, qui (quod est in hoc genere ignominiae ultimum) nisi indigna flamma ardere nequeant; qua nullam esse breviorem ad contemptum viam; nec alio ex fonte Regnorum plurium mutations fluxisse. His adjunxit & illud, minimam libidinem in se foedissimam visuram paternae pudicitiae comparatione, quo nullus mortalium verius Dianam exercet. Haec cogitans, simulque verissime aestimans, quam pronum esset in illo aetaus lubrico, turpiter ex improviso labi sicut sapiens pater familias, materiam hujus ignis rapacem è demo removeri jussit. Dem fugatis etiam otio luxuriaqu•, corpus Laconum more ahidue, ah & immodice, exercens, famem tamen magnam labore multo obsonatam, victu parabili modicoque sa•ians, Cupidinis nervum laxavit, sagittas fr•gi•. Et Achilles quidem erat, sed absque Briseide; verusque Laco, praeterquam quod castior. Sed nec corpus deperibat suum quod ⟨p. 409⟩faciunt multi, qui alienis abstinent, Narcissi; quibus si ad pulchritudinem opes contingant in se ornandisfere vitamque, remque insumunt; & cum pavones multum splendour vincant, superbia tamen exuperant magis. Quo magis admirabilis videri debet Princepis in his rebus eximia modestia;