A26815:952
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
cui cum forma esset virilis plane, [Greek or Hebrew], grata quidem aspici, terribilis tamen, noluit feminea cura dotem hanc naturae tantam corrumpere; sed inaffectatam quandam in cultu corporis negligentiam affectavit, & in vestibus Attalicis, & Alexadrinis animum minus elatum retinuit, quam nos sub palliolo Diogenis sordido possidemus. Atque, quod est rarissimum exemplum, sic & in gestu gravitatem cum facilitate, & in habitu magnificentiam cum tenuitate temperavit, ut summae fortunae magnitudinem sine fastu, inferioris humanitatem sine contemptu retineret. Usus ad haec miscenda veterum Romanorum arte, quibus vestiri in foro honeste mos erat, domi quod satis esset; sic ergo & ille, diebus solemnioribus processurus in publicum, aut legatos accepturus, ad tuendam imperij Majestatem cum vestimentis splendidis incessum quoque magnificum, vultumque Majestate plenum sumebat; reversus autem ad suos tanta comitate cum ijs versabatur, ut Principis supercilium omne exueret, tantillo etiam sumptu interdum ornatus, ut Dominum servumque vix discerneres. Narrabo etiam vobis ad hanc rem dictum ejus quoddam: cur enim aliorum Principum jocularia libenter in historijs legimus, nostrorum seria cum ipsis interire patimur? Fuit cum panno villoso, cui à Wallia nomen inditum, multos dies amictus incederet, nec defuere luxuriosa ingenia qui dictitarent, Celsitudinem suam non decere vestimentum adeo vile, sed nec pretiosissimum tamdiu ferre; quibus ille, Me vero Patrii panni non pudet, qui utinam immortalis esset. Responsum sempiterna dignum memoria, quo illos, in minore multo fortuna. Antoninos notare voluit [Greek or Hebrew], quibus nisi exoticum placere potest nihil, quicquid ex lana fit vile putant; & cum agros saepe totos in tergo ferant, quod tamen in Nerone etiam notabile fuit, eadem veste bis indui erubescunt, paene dixeram eadem forma. Usque adeo verum semper erit ambiguum illud [Greek or Hebrew]. Britanni usum vestium nesciunt, quas non induimus corpus ut celent, sed illas ut ostentemus; & post transmutata in mille formas corpora, non minus deformes nunc sumus ornati, quam olim nudi. Quem Reip. nostrae morbum, non solum animadvertisse Principem Prudentissimum, (id enim faciunt & stulti) sed, quae sunt prudentum propria, periculum quoque olim ex eo secuturum long praevidisse, viamque medendi optimam tenuisse, hinc intelligitis.
cui cum forma esset virilis plane, 〈non-Latin alphabet〉, grata quidem aspici, terribilis tamen, noluit feminea cura dotem hanc naturae tantam corrumpere; sed inaffectatam quandam in cultu corporis negligentiam affectavit, & in vestibus Attalicis, & Alexadrinis animum minus elatum retinuit, quam nos sub palliolo Diogenis sordido possidemus. Atque, quod est rarissimum exemplum, sic & in gestu gravitatem cum facilitate, & in habitu magnificentiam cum tenuitate temperavit, ut summae fortunae magnitudinem sine fastu, inferioris humanitatem sine contemptu retineret. Usus ad haec miscenda veterum Romanorum arte, quibus vestiri in foro honeste mos erat, domi quod satis esset; sic ergo & ille, diebus solemnioribus processurus in publicum, aut legatos accepturus, ad tuendam imperij Majestatem cum vestimentis splendidis incessum quoque magnificum, vultumque Majestate plenum sumebat; reversus autem ad suos tanta comitate cum ijs versabatur, ut Principis supercilium omne exueret, tantillo etiam sumptu interdum ornatus, ut Dominum servumque vix discerneres. Narrabo etiam vobis ad hanc rem dictum ejus quoddam: cur enim aliorum Principum jocularia libenter in historijs legimus, nostrorum seria cum ipsis interire patimur? Fuit cum panno villoso, cui à Wallia nomen inditum, multos dies amictus incederet, nec defuere luxuriosa ingenia qui dictitarent, Celsitudinem suam non decere vestimentum adeo vile, sed nec pretiosissimum tamdiu ferre; quibus ille, Me vero Patrii panni non pudet, qui utinam immortalis esset. Responsum sempiterna dignum memoria, quo illos, in minore multo fortuna. Antoninos notare voluit , quibus nisi exoticum placere potest nihil, quicquid ex lana fit vile putant; & cum agros saepe totos in tergo ferant, quod tamen in Nerone etiam notabile fuit, eadem veste bis indui erubescunt, paene dixeram eadem forma. Usque adeo verum semper erit ambiguum illud . Britanni usum vestium nesciunt, quas non induimus corpus ut celent, sed illas ut ostentemus; & post transmutata in mille formas corpora, non minus deformes nunc sumus ornati, quam olim nudi. Quem Reip. nostrae morbum, non solum animadvertisse Principem Prudentissimum, (id enim faciunt & stulti) sed, quae sunt prudentum propria, periculum quoque olim ex eo secuturum longe praevidisse, viamque medendi optimam tenuisse, hinc intelligitis.