A26815:953
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Jam Te non amplius laudo, admiror potius, juventutis Britanniae non magis nobilitate, quam virtute Principem. Quis enim nostrum juvenis, vitae suae modum habere novit? ille etiam aliorum habuit, quis nostrum orbi proprio corrigendo sufficit? ille de orbe terrarum emendando cogitabat. quis nostrum peccaturus quenquam veretur? ille jam peccaturis verendus erat. Credite enim, Academici, quod non dicam dolo, Principis hujus reverentiam multos à vitijs abstraxisse, quos dei timor deterrere non potuit; hujus enim iram lentam fore credebant, illius in diem differri non sperabant. Igitur cum juvenum circa see numerum permagnum semper haberet, nullibi tamen criminum rarior nascebatur seges, quam in aula Principis, quae ⟨p. 410⟩non vitiorum ludus, sed pietatis, virtutis, doctrinae schola, veterumque gymnasiorum verissima imago erat; ubi inter discum, & Philosophum, corporis, animique exercitationes otium suum dividebat Princeps temporis parcissimus; nec habeo dicere illis ne, an his studebat magis; & illas certe optime, & has callebat. Quid enim nos jactamus, Academici, quibus studere vita est, si literis abditi, Musaeisque conclusi, cum Philosophis, historicis solis versantes, Poetis, Oratoribus colloquentes, paulo aut doctiores, aut eloquentiores, evadamus. Ille cui mille quotidie occupationes erant, quae ejus animum à studijs avocarent, ante primam lanuginem linguam utramque doctam probe intelligebat; Italo autem ore, & Gallico, non minis rotunde loquebatur, quam suo. Artes praeterea omnes, & scientias, totamque adeo Philosophiam, si non quantum scholae superest, at vitae usuique quod satis esset, de patris abundantia hauseat. In cujus fidem, testis sicui locuples parum videar, argumento sit ejus singularis in doctrinae candidatos amor. Laus in Principe prope major quam doctrina ipsa; quem, si de duobus adeo conjunctis alterum tantum eligendum esset, Maecenatem esse multo, quam Maronem mavelim. Quis ergo vestrum nescit, Principem utriusque Minervae amantissimum armatos, & togatos dubio semper favore amplexum esse? Quis nescit eum eruditos in aula sua habuisse plurimos, quibus & Bibliothecam omni monumentorum genere refertissimam instruxerat? Quis ejus in matrem nostram benevolentiam, in sororem etiam benemerita non audivit?
Jam Te non amplius laudo, admiror potius, juventutis Britanniae non magis nobilitate, quam virtute Principem. Quis enim nostrum juvenis, vitae suae modum habere novit? ille etiam aliorum habuit, quis nostrum orbi proprio corrigendo sufficit? ille de orbe terrarum emendando cogitabat. quis nostrum peccaturus quenquam veretur? ille jam peccaturis verendus erat. Credite enim, Academici, quod non dicam dolo, Principis hujus reverentiam multos à vitijs abstraxisse, quos dei timor deterrere non potuit; hujus enim iram lentam fore credebant, illius in diem differri non sperabant. Igitur cum juvenum circa se numerum permagnum semper haberet, nullibi tamen criminum rarior nascebatur seges, quam in aula Principis, quae