A26815:987
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mihi vero Summi Viri laudum immensum pelagus ingressuro, mirari subijt eos, qui quum in praeclarissimorum virorum laudibus versentur, atque omnes undique bonae famae auras ambitiosius colligant, nullis tamen libentius vela implent, quam quas aut fortunae, aut patriae, aut natalium splendour emittit. Equidem ego illum sterilem verae solidaeque laudis semper habui, ad cujus gloriae cumulum augendum, aut patriae celebritatem, aut familiae nobilitatem oportebat accedere. Neque enim praestantissimos viros minus honorifica cogitation prosequi aequum est, quia Romae non nascantur, aut Athenis, aut quia familiae parentesque in honore famae & monumentis non legantur: ut nec solem & fidera minoris ducimus, quia puros illos coelestesque orbes, qui illa nobis exhibent, oculorum acie non consequamur. Nam ut corpora sana & integri sanguinis ex ⟨p. 423⟩ijsdem speciem accipiunt, ex quibus vires: ita verus ille virtutum profectus non adscititio pigmento, sed illo ipso, quo alitur, succo nitet. Si quae tamen sint apud eruditos locorum privilegia, is profecto locus reliquis longe praelucet omnibus, qui votis Academiae felicissimo illustrium ingeniorum proventu responderit. Atque haec Bodleii nostri patria fuit. Is enim terrarum angulus, cujus felicissima 1ubertas celeberrimos literarum triumviros, Juellum, Rainoldum, Hookerum, eduxit, Bodleium etiam nobis dedit; providentia quadam sic dispensante, ut quae patria tantos daret Marones, hunc etiam daret Maecenatem. Laudabunt ergo, alias terras amoena pratorum, laeta segetum, densa sylvarum: hanc vero reliquis omnibus literata fertilitas aeternum reddet beatiorem. In familiae Bodleianae praeconijs non tam gentilitiam dignitatem numerarim, (quan quam fuit illa perillustris) quam quod fuerit pietatis laud florentissima. Nam quum agerentur illa funestissima tempora, quum humanitatem, propriam illam religiosorum Deam, nusquam magis quam apud religiosos desideraremus; cum aut subeundae essent aut adorandae cruces, & pietatinusquam esset nisi in fuga perfugium: linquenda censuit pientissimus vir, hujus Nostri pater, & domum & terras & placentia pignora, maluitque incertam exterorum humanitatem experiri, quam se certissimae domesticorum crudelitati committere. Fugientium parentum lateri haesit individuus comes Julus hic; parvus Julus, cui jam tum in literis regnum quoddam fata destinabant.
Mihi vero Summi Viri laudum immensum pelagus ingressuro, mirari subijt eos, qui quum in praeclarissimorum virorum laudibus versentur, atque omnes undique bonae famae auras ambitiosius colligant, nullis tamen libentius vela implent, quam quas aut fortunae, aut patriae, aut natalium splendor emittit. Equidem ego illum sterilem verae solidaeque laudis semper habui, ad cujus gloriae cumulum augendum, aut patriae celebritatem, aut familiae nobilitatem oportebat accedere. Neque enim praestantissimos viros minus honorifica cogitatione prosequi aequum est, quia Romae non nascantur, aut Athenis, aut quia familiae parentesque in honore famae & monumentis non legantur: ut nec solem & fidera minoris ducimus, quia puros illos coelestesque orbes, qui illa nobis exhibent, oculorum acie non consequamur. Nam ut corpora sana & integri sanguinis ex ⟨p. 423⟩ijsdem speciem accipiunt, ex quibus vires: ita verus ille virtutum profectus non adscititio pigmento, sed illo ipso, quo alitur, succo nitet. Si quae tamen sint apud eruditos locorum privilegia, is profecto locus reliquis longe praelucet omnibus, qui votis Academiae felicissimo illustrium ingeniorum proventu responderit. Atque haec Bodleii nostri patria fuit. Is enim terrarum angulus, cujus felicissima 1ubertas celeberrimos literarum triumviros, Juellum, Rainoldum, Hookerum, eduxit, Bodleium etiam nobis dedit; providentia quadam sic dispensante, ut quae patria tantos daret Marones, hunc etiam daret Maecenatem. Laudabunt ergo, alias terras amoena pratorum, laeta segetum, densa sylvarum: hanc vero reliquis omnibus literata fertilitas aeternum reddet beatiorem. In familiae Bodleianae praeconijs non tam gentilitiam dignitatem numerarim, (quan quam fuit illa perillustris) quam quod fuerit pietatis laude florentissima. Nam quum agerentur illa funestissima tempora, quum humanitatem, propriam illam religiosorum Deam, nusquam magis quam apud religiosos desideraremus; cum aut subeundae essent aut adorandae cruces, & pietatinusquam esset nisi in fuga perfugium: linquenda censuit pientissimus vir, hujus Nostri pater, & domum & terras & placentia pignora, maluitque incertam exterorum humanitatem experiri, quam se certissimae domesticorum crudelitati committere. Fugientium parentum lateri haesit individuus comes Iulus hic; parvus Iulus, cui jam tum in literis regnum quoddam fata destinabant.
Jam cujus est miraculi, religionis, cujus vix per aetatem sensum habuit, poenam subire? Cui demum animo, non dico molli & tenello, sed robusto plane & exercitato, calamitates illae frangendo non fuissent? Ille tamen frui miserijs & exinde animos viresque recipere, & omni illo tristissimi exilij taedio ad praeclarissima incepta abuti. Frequentare nobilissima gymnasia, ambire illustrium hominum familiaritates, audire celeberrimos artium linguarumque professors, Beroaldum in Graecis, Chevalerium in Hebraeis, etiam in sanctiore illa & augustiore theologia Calvinum & Bezam, quorum auditoria jam duodecim annorum auditor implebat. Neque vero quisquam fingi à me Cyrum aliquem, potius quam tradi putet, & ad Bodleii virtutes exequendas, votum magis quam historiam commodari. Nam quid post natam injuriam factum est iniquius, quam ad suam imbecillitatem aliorum vires exigere? Sunt enim magnorum fluminum fonts navigabiles, & generosioris arboris statim planta cum fructu est. Recolligite potius animis omnia illa apud antiquos praematurae industriae miracula: Augustum jam annorum duodecim aviam pro rostris laudantem: Tarpam, Pliniumque jam annorum quatuordecim tragoedias scriptitantes: nam aut me fallit divini ingenij admiratio, aut nihil habent haec, unicae illi tot linguas percipiendi industriae comparandum. Nam cujus est laboris sermoni illi, quem jam nascentes hauriebant, aut rhetoricum cultum, aut poeticum nitorem dare? Imo omnis illa artium exercitatio, quid habet tot linguarum taedio par? Athenis una cum loquela artes ipsas arripiebant: Romae cum Latinis Graeca conjunxisse summa votorum erat. Nos, quibus patrij sermonis paupertas nihil praestat artium, nisi Latinis, Graecis, Hebraeis, Gallica, Italica, Hispanica addamus in super, nihil egimus. Adeo nobis major exantlandus labour in aperiendis fontibus, quam illis in tranandis fluminibus: illis expeditius, universum artium iter absolvere, quam nobis primas semitas aditusque recludere.
Jam cujus est miraculi, religionis, cujus vix per aetatem sensum habuit, poenam subire? Cui demum animo, non dico molli & tenello, sed robusto plane & exercitato, calamitates illae frangendo non fuissent? Ille tamen frui miserijs & exinde animos viresque recipere, & omni illo tristissimi exilij taedio ad praeclarissima incepta abuti. Frequentare nobilissima gymnasia, ambire illustrium hominum familiaritates, audire celeberrimos artium linguarumque professores, Beroaldum in Graecis, Chevalerium in Hebraeis, etiam in sanctiore illa & augustiore theologia Calvinum & Bezam, quorum auditoria jam duodecim annorum auditor implebat. Neque vero quisquam fingi à me Cyrum aliquem, potius quam tradi putet, & ad Bodleii virtutes exequendas, votum magis quam historiam commodari. Nam quid post natam injuriam factum est iniquius, quam ad suam imbecillitatem aliorum vires exigere? Sunt enim magnorum fluminum fontes navigabiles, & generosioris arboris statim planta cum fructu est. Recolligite potius animis omnia illa apud antiquos praematurae industriae miracula: Augustum jam annorum duodecim aviam pro rostris laudantem: Tarpam, Pliniumque jam annorum quatuordecim tragoedias scriptitantes: nam aut me fallit divini ingenij admiratio, aut nihil habent haec, unicae illi tot linguas percipiendi industriae comparandum. Nam cujus est laboris sermoni illi, quem jam nascentes hauriebant, aut rhetoricum cultum, aut poeticum nitorem dare? Imo omnis illa artium exercitatio, quid habet tot linguarum taedio par? Athenis una cum loquela artes ipsas arripiebant: Romae cum Latinis Graeca conjunxisse summa votorum erat. Nos, quibus patrij sermonis paupertas nihil praestat artium, nisi Latinis, Graecis, Hebraeis, Gallica, Italica, Hispanica addamus in super, nihil egimus. Adeo nobis major exantlandus labor in aperiendis fontibus, quam illis in tranandis fluminibus: illis expeditius, universum artium iter absolvere, quam nobis primas semitas aditusque recludere.
Quamobrem Anglorum licet res saepe fuerint multumque turbatae, Bodleii tamen gloriae & emolumento nunquam magis compositae quietaeque iverunt. Sed quum domi tempestates & procellae detonuissent, & Serenissimae Principis divino beneficio, restinctis animorum incendijs, foro fax, templis sanctitas, juri integritas, omnibus salus esset restituta: protinus collecta est quae toto fuerat orb sparsa ruina, cujus magna pars Bodleius noster. Reversus itaque Musarum alumnus & Centum puer artium, nihil habuit antiquius, quam beneficum aliquod fidus experiri, cujus influentiae maturantis illapsu, commissa solo semina in segetem 1& solidam frugem adolescerent. Sinceram itaque & integram adolescentiam suscepit formandam magnus Theologorum Dux, Humfredus: illum intueri eruditus tyro, illum mirari, sub illo toto pectore arts honestas arripere: ut vel hinc satis esset conjecturae quanta mox cum gloria esset in Musarum castris versaturus, qui sub tantis Imperatoribus prima faceret stipendia, ad tanta exempla tenerum tyrocinium exigeret. Quid infinitum laborem, & quotidianam meditationem, & in omni artium genere exercitationes loquar? Etsi enim quod olim Seneca de Nilo, Nilus per septena ostia in mare omittitur, quodcunque ex his eligeris, mare est: illud ego de septemplici artium Nilo dixerim, septenis canalibus tanquam ostiis in disciplinarum mare emittitur, quodcunque ex his elegeris mare est, & solum omnibus tum temporis tum diligentiae momentis occupandis sufficit: ille tamen amplius quid divino molimine meditari. Non est visum satis uno artium rivulo tingi, sed universo literarum Oceano imbui: non unam selegit artem, quam sibi tanqam sponsam jungeret, sed commune disciplinarum flumen tentavit, omnium artium pulcherrimo comitatu pectus implevit, & ut in aciem omnibus armis instructus, ita in Scholas omnibus artibus armatus exijt. Hae magnificae cogitations Bodleio authors fuerunt, unicis Mertoni aedibus reliqua Musarum templa postp • endi. Nam quum videret in reliquis amplissimum illud per singula spac • ndi defiderium, augusto unius professionis gyro infringi, hic vero liceretanquam in latissimo aequore implere vela, & toto ingenio vehi: visum est hunc Mertoni campum aliorum semitis & convallibus, amputatae illi disciplinae & abscissae, latam hanc & magnificam & excelsam anteponere.
Quamobrem Anglorum licet res saepe fuerint multumque turbatae, Bodleii tamen gloriae & emolumento nunquam magis compositae quietaeque iverunt. Sed quum domi tempestates & procellae detonuissent, & Serenissimae Principis divino beneficio, restinctis animorum incendijs, foro fax, templis sanctitas, juri integritas, omnibus salus esset restituta: protinus collecta est quae toto fuerat orbe sparsa ruina, cujus magna pars Bodleius noster. Reversus itaque Musarum alumnus & Centum puer artium, nihil habuit antiquius, quam beneficum aliquod fidus experiri, cujus influentiae maturantis illapsu, commissa solo semina in segetem
Fertur enim magni animi torrens, non ut fontes angustis fistulis, sed ut latissimi amnes totis convallibus; Saxa devolvit, pontem indignatur, ripasque, nisi quas ipse sibi facit, agnoscit, nullas. Istis itaque aedibus inseri & ambivit & obtinuit, quarum castigatissimae disciplinae debentur totius Europae ingenia celeberrima. Nequeo temperare mihi quo minus matri meae felicissimam ubertatem gratuler. Cui enim debent literae, illa in omni disciplinarum genere clarissima lumina? in Theologia, Wiclefum, Scotum, Occhamum? in Opticis Cantuariensem? in Physicis Burlaeum & Suissetum? illum tum in humanis tum divinis aetatis suae facile principem Bradwardinum? Excipietis me forsan aliquo aurium convitio, dicam tamen plane quod sentio. Politissima haec, quae fertur, aetas non tam veram literaturae faciem praestat, quam illa quae incultior audit & inornatior. Illam multarum linguarum scientiam, quod nostri seculi est palmarium, adjunctam licet habeat laudem praeclarissimam, ab ipsis tamen doctrinarum aris atque adytis arcendam censeo, nec ultra pronaum admittendam. Quid anim? rerum scientia est, non vocularum. Illi fortibus, nos fulgentibus armis praeliamur. Apud illos cultissimum fundum, uberes oleas ⟨p. 425⟩video, & verum robur: apud nos lilia & violas, hortorum amoenitates, quincuncem, sterilem platanum, tonsasque myrtos. Immo haec ipsa aetas, quae doctissima audire ambit, si quando veritatem remotis inanibus notis rerumque pompa investigandum habet, illos tanquam Democriti puteum consulit, apud illos omnem ubertatem & quasi sylvam sentiendi sapiendique libens agnoscit. Ij enim in selectissimis tum theologis tum philosophis arcem tenent, non qui è philologiae spatijs sed qui è Scholarum officinis instructissimi prodierunt. Sed non est idem semper disciplinarum vultus. Nam ut reliqua omnia, ita & literae sua habent momenta, suas periodos, nec eaedem omnium seculorum palato sapiunt. Agrestem illum & quasi impexum prioris aevi horrorem, politioris aetatis lima reformavit. Secutum est doctrinarum varietatem Athenaeum nostrum, & huic etiam literarum elegantiae ornandae eduxit decora ingenia. Nam ut omittam eos, qui supersunt adhuc, & exornant seculi nostri gloriam, quorum laudibus libera posteritas plenum testimonium prolix cumulateque reddet: ut omittam eos, quorum ingenijs si dignum theatrum, si scena accessisset, in primis locum habuissent;
ut omittam etiam eos, qui magna cum gloria literario pulveri civils sudores miscuerunt: vel unicus hic, quem lugemus defunctum, solus aedium nostrarum nomen famae insereret, si in hunc usque diem laudis & honoris luce caruisset. Quam enim ille artium regionem non magnis itineribus peragravit? Quo non penetravit illa ignea vis? Aut quis ita affectavit singula, ut is implevit universa? subtilia Matheseos, obscura Physices, sublimia Metaphysices non illi degustata leviter, sed penitus digesta. O incredibilem industriam, quae ita singulis inservire potuit, per universa districta, & universa suscipere in singulis occupata! Nec vero ille passus est divinum ingenium quendam quasi in opaco situm ducere. Nam vix exceperant aedes nostrae parturientem rosam, & illa statim in calathum fundi, & tota rubentium foliorum ambition pandi. Sic enim oportuit consummatissimum juvenem famam ingredi: non differre tyrocinium in senectutem, sed fructum studiorum viridem & adhuc dulcem promere, & prima illa quasi gemmantis indolis ingenijque germina famae populoque ostendere. Quamobrem in ipsa quasi studiorum incude positus, & primarum tantum artium laurea conspicuus, [Greek or Hebrew] effusissimo totius aedis concursu, Graecarum literarum professorem sese renunciavit. Non enim is est inani scientiae opinione subnixus, ut hodie nonnemo, qui si tria verba sapiat è Lexico, statim sibi Suidas videtur aut Hesychius: omnem dialectorum varietatem, illam incredibilem verborum & compositionum foecunditatem penitus memoria comprehenderat imbiberatque. Statim itaque exploratae utilitatis res adolevit in exemplum, quod ne in posterum interiret, prudentissimi viri praemijs & stipendijs caverunt. Sed enim industriae Bodleianae admiratio ita me totum occupavit, ut mihi prope morum & probitatis oblivionem induxerit. Videri solet multis, scio, inter haec tanta industriae & ingenij praeconia probitatis laus habere frigus quoddam. Mihi vero, etsi in omni vitae nostrae summa, primum in moribus ponendum calculum existimem, tamen nescio quo modo honestas, in illa sublimi & plena spiritus natura, lumen quoddam habere videtur & nitorem, qui in illis inferioris subsellij ingenijs non lucet. Probitas enim saepe simplicitate quadam naturae constat, improbitas ingenio.
ut omittam etiam eos, qui magna cum gloria literario pulveri civiles sudores miscuerunt: vel unicus hic, quem lugemus defunctum, solus aedium nostrarum nomen famae insereret, si in hunc usque diem laudis & honoris luce caruisset. Quam enim ille artium regionem non magnis itineribus peragravit? Quo non penetravit illa ignea vis? Aut quis ita affectavit singula, ut is implevit universa? subtilia Matheseos, obscura Physices, sublimia Metaphysices non illi degustata leviter, sed penitus digesta. O incredibilem industriam, quae ita singulis inservire potuit, per universa districta, & universa suscipere in singulis occupata! Nec vero ille passus est divinum ingenium quendam quasi in opaco situm ducere. Nam vix exceperant aedes nostrae parturientem rosam, & illa statim in calathum fundi, & tota rubentium foliorum ambitione pandi. Sic enim oportuit consummatissimum juvenem famam ingredi: non differre tyrocinium in senectutem, sed fructum studiorum viridem & adhuc dulcem promere, & prima illa quasi gemmantis indolis ingenijque germina famae populoque ostendere. Quamobrem in ipsa quasi studiorum incude positus, & primarum tantum artium laurea conspicuus, effusissimo totius aedis concursu, Graecarum literarum professorem sese renunciavit. Non enim is est inani scientiae opinione subnixus, ut hodie nonnemo, qui si tria verba sapiat è Lexico, statim sibi Suidas videtur aut Hesychius: omnem dialectorum varietatem, illam incredibilem verborum & compositionum foecunditatem penitus memoria comprehenderat imbiberatque. Statim itaque exploratae utilitatis res adolevit in exemplum, quod ne in posterum interiret, prudentissimi viri praemijs & stipendijs caverunt. Sed enim industriae Bodleianae admiratio ita me totum occupavit, ut mihi prope morum & probitatis oblivionem induxerit. Videri solet multis, scio, inter haec tanta industriae & ingenij praeconia probitatis laus habere frigus quoddam. Mihi vero, etsi in omni vitae nostrae summa, primum in moribus ponendum calculum existimem, tamen nescio quo modo honestas, in illa sublimi & plena spiritus natura, lumen quoddam habere videtur & nitorem, qui in illis inferioris subsellij ingenijs non lucet. Probitas enim saepe simplicitate quadam naturae constat, improbitas ingenio.
In illis enim quibus aut conditionis iniquitas occasions subduxit, aut tenuis & angusta ingenij ⟨p. 426⟩vena facultatem non ministrat, exilis laus est esse moderatos, esse modestos: ij vero, queis ingenium, facultas, aetas, occasio lenocinantur, si intactos seculi contagio, si illibatos mores praestiterint, quos plausus merentur? quae praeconia? Atque haec laus Bodleio •nostro fere peculiaris est. Nam sic profecto est: postquam omnia summorum virorum exempla evolverimus, vix millesimus quisque evasit adolescentiae senectaeque juxta integrae. Illi ipsi, quos non sine stupore legimus, Themistocles & Scipiones, aetatis suae integritatem non nisi praecerptam vitijs praefloratamque, maximis rebus gerendis transmiserunt. Hic vero aetatis suae lubricum, quum nondum mores in tuto essent, adolescentiam, quae nulla unquam placuit sine venia, ad maxima obeunda munia illaesam & sacrosanctam conservavit. Quod si quid habeant coelestes cum mortalibus contubernij, si non prorsus veri vana magnorum effata authorum ferantur, casta illa & nullis contacta vitijs pectora Deos ipsos maxim habere familiars: quem praesidentes studijs Divae propius audirent? Cui magis arts suas aperiret familiar numen Minerva? Nunc tandem mirari desino ita pleno numine Musas ipsi affuisse. Itaque non modo Athenas, sed & totum illi Orientem indulserunt, Omnia enim illa seu sacra Hebraeorum, seu secreta Chaldaeorum, seu quicquid habet Syria reconditi, omnia illi quaesita, meditata, evigilataque erant. Quanti vero studia ista etiam in alijs aestimarit, quamque fuerit eorum, qui hisce literis industriam suam consecrarint, sinus, portus, praemium, exemplum: ut alijs claris testimonijs saepe, ita insigni illo palam fecit, quo eruditum Drusium de his studijs notum, & accivit, & familiariter habuit, cujus & fovit studia, & necessitatibus subvenit, quem etiam discedentem amicissime viatico est prosecutus. Rem non eminentem quidem dicturus sum, sed tamen solida veraque cognitione maximam. Erat in Archivis nostris Hebraeis conscripta literis syngrapha, negotij olim cum Judaeis habiti testimonium. Erant literulae vacillantes illae & perversae Rabbinorum. & characteris morositati accesserat etiam temporis injuria, quae incertos tantum apices reliquerat, & [Greek or Hebrew] literarum capita. Diu itaque neglecta jacuit, ut Sibyllae folium, cui arbitri & interpretis lumen deesset.
In illis enim quibus aut conditionis iniquitas occasiones subduxit, aut tenuis & angusta ingenij ⟨p. 426⟩
Ubi vero hic Noster ingenij quadam face illuxisset, statim patere clausa, lucere tenebrosa, […] redire quasi evanescens scriptura, ut quae vix oculis olim, nunc prope manibus tenerentur. Est hoc fortassis minoris, sed tamen numeri. Quaedam enim minima quidem sunt, sed tamen non possunt nisi à maximis proficisci. Non enim illa solum pulcherrima, & omnibus expressa coloribus tabula, sed & minima linea Apellem loquitur: Neque haec tantum maxima rerum compages, sed nec culices, nec formicae, nec vermiculi ab alio potuerunt, quam ab infinita illa Majestate proficisci. Ego vobis, Auditores, in illa praeclarissima vitae Bodl•iar•e summa non talenta tantum, aut minas, sed, si liceret, singulos etiam sest•rtios numerarem. Equidem nihil dicam temere, ea tantum loquar, quae viri maximi aeternis literarum monumentis consignarunt. In hominibus praeclarissimis, non solum, quae speciosissima sunt, & omnium oculos convertunt, tenere nos debebant, sed & illa quotidianae necessitatis munia, [Greek or Hebrew]; Nam ut in omnibus intenta nervis cythara, ita in magnorum 1hominum actionibus summa infimis incredibili quodam consensu concentuque respondent: & altae mentis, quae in maximis splendet, radius quidam & velut [Greek or Hebrew] in minimis elucet.
Ubi vero hic Noster ingenij quadam face illuxisset, statim patere clausa, lucere tenebrosa, 〈…〉 redire quasi evanescens scriptura, ut quae vix oculis olim, nunc prope manibus tenerentur. Est hoc fortassis minoris, sed tamen numeri. Quaedam enim minima quidem sunt, sed tamen non possunt nisi à maximis proficisci. Non enim illa solum pulcherrima, & omnibus expressa coloribus tabula, sed & minima linea Apellem loquitur: Neque haec tantum maxima rerum compages, sed nec culices, nec formicae, nec vermiculi ab alio potuerunt, quam ab infinita illa Majestate proficisci. Ego vobis, Auditores, in illa praeclarissima vitae Bodl•iar•e summa non talenta tantum, aut minas, sed, si liceret, singulos etiam sest•rtios numerarem. Equidem nihil dicam temere, ea tantum loquar, quae viri maximi aeternis literarum monumentis consignarunt. In hominibus praeclarissimis, non solum, quae speciosissima sunt, & omnium oculos convertunt, tenere nos debebant, sed & illa quotidianae necessitatis munia, ; Nam ut in omnibus intenta nervis cythara, ita in magnorum
Sed quid ego pluvias, ut inquit Pindarus, aquas colligo, sese undique vivo gurgite offerente? Illa Bodleij industria plusquam humana, illa tot linguarum artiumque infinita comprehensio, doctos tantum egit in stuporem: at illa incredibilis morum suavitas, ille in congressibus gestuque toto lepos & veluti Atticismus quidam, doctos indoctosque juxta cepit. Sunt quibus lucubrationum intemperies & pertinacia quicquid est in moribus laetum carpit, & omnes amoenos ingenij succos ebibit. Tristes evadunt & difficiles, & dumb see studijs humanitatis applicant, ipsi prope fiunt inhumani. Noster vero continuata studia, quorum perdius & pernox satagebat, infinita venustate quadam & quasi quinta parte nectaris imbuere; & cum se totum Musis consecrasset, luci tamen & amicis & congressibus dare nihilo secius. Unde & illa supervacua literarum & amoena artium diverticula discere, non habuit insuper: inspicere eos, quorum ars in manuum vultusque indicijs dijudicandis versatur, scire quicquid oneirocritici somniant de insomnijs, istis d•mum in conventibus, tanquam honesta quadam, & festiva, & erudita alca lusitare. Hanc autem utramque quam induerat personam, ita summo egit cum judicio, ut nihil severitati ejus hilaritate, nihil gravitati humanitate detraheretur: In illis vero quasi supremi coeli disciplinis, quantus fuerit, quam anquisite solliciteque prudentium consulta, Hippocratis oracula, divina Theologorum scrutatus fuerit reverentius erit integrum illibatumque secretis vestris cogitationibus reservari, quam carptim breviterque perstringi. Illud vero intactum praeterire non possum, quo & altioris eruditionis gloriam, & amoeni ingenij laudem reportavit. Nam quum in exteris Academijs ingenij cultum caperet: & incesseret desiderium, hominum de se voluntates & judicia explorandi, quantumque ipse posset in Juris scientia experiundi: placuit publice sui specimen exhibere, & in celeberrimo prudentium conventu aliquid controversy Juridicorum more discutere. Quam rem ita omnibus absolvit numeris; eo judicio Authorum expendit opinions, eo acumine in intimos recessus penetravit, ea denique autoritate sententiam tulit, ut qui Scaevolae & Ulpiani audiebant, Bodleium purpura & supr • s illius scientiae titulis & insignibus, propensis••mis animis & suffragijs cuperent irentque ornatum. Sed non ego illa publici juris faciam, quae ipsi visum est sui tantum pectoris sacrario committere:
Sed quid ego pluvias, ut inquit Pindarus, aquas colligo, sese undique vivo gurgite offerente? Illa Bodleij industria plusquam humana, illa tot linguarum artiumque infinita comprehensio, doctos tantum egit in stuporem: at illa incredibilis morum suavitas, ille in congressibus gestuque toto lepos & veluti Atticismus quidam, doctos indoctosque juxta cepit. Sunt quibus lucubrationum intemperies & pertinacia quicquid est in moribus laetum carpit, & omnes amoenos ingenij succos ebibit. Tristes evadunt & difficiles, & dum se studijs humanitatis applicant, ipsi prope fiunt inhumani. Noster vero continuata studia, quorum perdius & pernox satagebat, infinita venustate quadam & quasi quinta parte nectaris imbuere; & cum se totum Musis consecrasset, luci tamen & amicis & congressibus dare nihilo secius. Unde & illa supervacua literarum & amoena artium diverticula discere, non habuit insuper: inspicere eos, quorum ars in manuum vultusque indicijs dijudicandis versatur, scire quicquid oneirocritici somniant de insomnijs, istis dmum in conventibus, tanquam honesta quadam, & festiva, & erudita alca lusitare. Hanc autem utramque quam induerat personam, ita summo egit cum judicio, ut nihil severitati ejus hilaritate, nihil gravitati humanitate detraheretur: In illis vero quasi supremi coeli disciplinis, quantus fuerit, quam anquisite solliciteque prudentium consulta, Hippocratis oracula, divina Theologorum scrutatus fuerit reverentius erit integrum illibatumque secretis vestris cogitationibus reservari, quam carptim breviterque perstringi. Illud vero intactum praeterire non possum, quo & altioris eruditionis gloriam, & amoeni ingenij laudem reportavit. Nam quum in exteris Academijs ingenij cultum caperet: & incesseret desiderium, hominum de se voluntates & judicia explorandi, quantumque ipse posset in Juris scientia experiundi: placuit publice sui specimen exhibere, & in celeberrimo prudentium conventu aliquid controversi Juridicorum more discutere. Quam rem ita omnibus absolvit numeris; eo judicio Authorum expendit opiniones, eo acumine in intimos recessus penetravit, ea denique autoritate sententiam tulit, ut qui Scaevolae & Ulpiani audiebant, Bodleium purpura & supr s illius scientiae titulis & insignibus, propensismis animis & suffragijs cuperent irentque ornatum. Sed non ego illa publici juris faciam, quae ipsi visum est sui tantum pectoris sacrario committere:
Honours illos attingam potius, in quibus libera tum Academiae tum reip. judicia est expertus. Nam judicij in rebus moderandis satis amplum testimonium dedit Universitas, cum eum incredibili o • m ordinum consensu Procuratoriae dignitatis ornamentis honestaret: Literarum vero elegantiae multo amplissimum, cum illum Publici Oratoris mu••re •rnaret, quo ille sic est perfunctus, ut sibi ad illam divinam omnium artium [Greek or Hebrew] non defuisse ostenderet rhetorum vineas & pluteos, & reliquam eruditam vim & oppugnandarum aurium apparatum. Haec autem summa licet apud nos sint munera, quorum illa aetas capax, erant tamen pulcherrimis illis cogitationibus inferiora. Nam quum videret, quanta dignitas, quanta majestas, quantum denique numen esset civilis prudentiae, noluit ulterius in istis offici•rum ludicris & umbra velitari, illosque ad veram pugnam natos la•ertos, levitate jaculi aut jactu disci vanescere. Protinus ergo Germaniam, Galliam, Italiam peragrare, pulch•rrimis ex•mplis imbui, inde prudentiae haustus bibere, inde civilium rerum usum s•mere, quem mox in negotijs & consilijs praestaret. Neque vero illum divinae spes & cogitations ⟨p. 428⟩fefellerunt. Vix enim reversus est, & statim nobilissimas obire legationes, ad Fredericum ser•nissimum Daniae Regem, Julium Ducem Brunsvicensem, Guilelmum Hassiae Lantgravium, Henricum Christianissimum Galliarum Regem, funestissima illa Gallicanae Reip. tempestate, qua Guisianorum scelere & furijs acta Regia Civitas clementissimum & immeritissimum Regem expulit, & pudendo exemplo ultima impulit rerum vitaeque suae discrimina experiri. Huc accedat celeberrimum illud apud Foederatarum Provinciarum Ordines actum quinquennium, quo turbatis pacem, dispersis ordinem dedit, quicquid flammarum incensi animi conceperant, extinxit, & si quas tempestates concitatae suspicionibus merits portend•bant▪ serenavit. Hoc illud tempus est, quo honoratissimo Viro p•r Srenissimam Principem & reliquam Procerum manum, quae ipsi assidebat ad gubrnacula, amplissimum fidei prudentiaeque testimonium factum est. Nam quum illa Lgatorum pene lex sit, ex praescripto tantum agere, & velut praeformatas inantibus literas persequi, & ut Graeci dicere solent, quem matter amictum dedit. sllicite custodire: Ille solus nihil fere monitorum accipere, suis tantum niti radicibus, dominus rerum temporumque, trahere consilijs omnia, non squi.
Haeccine v•bis levia aut ludicra videntur, induere regum personas, indutasque agere? V•luntates Principum, quas intelligere, immo subodorari saepe n••as est, divinare & feliciter antecedere? At non est visum sic Honoratissuno 1Seni, qui tum temporum Principis totiusque Reip. gratia est subnixus. Ille unicum mirari Bodlei • , summis apud Principem laudibus ornare, dignissimum serre, qui consilijs & secretis intersit, immo illud in animo moliri, ut Bodleium sibi in officio collegam renunciaret. Sed quum Illustrissimus Vir, qui in ea scena rerum in Principis populique favour parts agebat multo maximas, Bodleium importunis ubique oneraret laudibus, quas non cessabant nimium ingeniose malevoli magis in aliorum praejudicium, quam in ipsius honorem conceptas interpretari: accendit •a res potentissimos aemulos, quibus obstinatum in posterum Bodleii honours infringere, &, si quid ipsi decerneretur honorifici, intercedere. Ego vero t•, Bodleie, non illum magis auspicatum puto egisse diem, quo Galliam, D••iam. Germaniam nobilissimis legationibus peragrares, quam quo libero de dignitate tua hominum maximorum judicio fruerere. Tum enim omnes legationum & honorum titulos supergressus es. Ambire enim & gerere honores summos p•ssimi & possunt, & saepe solent. At frui opinion optimorum, haberi omnibus titulis & honoribus par, is solus potest, quem vera virtus internis hominum conscientijs fecit commendatissimum. Quamobrem cum eo jam carding prudentissimus vir res suas verti comperisset, linquendas censuit incertas artes. & non s•mper sinceras magnatum amicitias, removendum see à sollicitudinibus & curis, & necessitate quotidie aliquid contra animum faciendi: statuitque in l•ca pura atque innocentia, & in aliquod pulcherrimum quietis Linternum concedere. Quod divinum Bodleii consilium postquam innotuisset, quam aegre? qua contentione? quo nisu obtinuit? quàm ei pene patria manum in• ? Iterum offer sese celeberrimae legations, iterum Gallia vocare, iterum G•rmania nobilissima Bodleianae virtutis arena, itrum tituli & honores. Sed obduruerat contemptor ambitionis & infinitae cupiditatis fraenator animus, maluitque secretus & consecratus, liber ab invidia, procul à contentionibus, faman in tuto collocare, verumque honorem in hominum judicijs, quam titulorum
Nam post damnum temporis & spes deceptas▪ impetu quodam & instinctu quaerere secretum, & hominum famam contemnere, cum te prius fama hominesque contempserint, facile est. Sed cum ambit & quasi procatur honor & secundus Magnatum favour, deliberare & causas expendere, utque suaserit ratio, honoris aut secreti consilium capere vel ponere, ingentis animi est. Quamobrem te, Bodleie, ut actionis flore, ita & secessionis tuae opportunitate, divino consilio usum arbitror. Est enim illud sapientis viri & in omni optimi civis officio versati, finem quoque dignum optimo viro & opere sanctissimo facere, & scire quando desinendum. Merito sua riserunt secula Domitium Afrum, qui cum olim fori princeps fuisset, tandem vero senectute fractus quotidie aliquid autoritatis perderet, & versari tamen in orationibus & rostris vellet, opportuni scommatis occasionem fecit, mall eum deficere, quam d•sinere. Nostro ergo curae fuit, priusquam in has aetatis veniret insidias, receptui canere, & in portum integra nave pervenire, & desinere cum desideraretur. Atqui insita illa coelestis vis nullo potuit secreto, nullo secessu infringi: s•d ut nobiliora animalia, si caveis includas, effervescunt magis; ita ign•a mens […] magis incaluit, quo angustiore gyro coerceretur. Non enim ociosa res est aut qu • a maguificus animus, nec quae importuna quadam modestia, & veluti probitate gaudeat. Inquies est, effraenata, contumax, mutat industriam, non intermittit; pascitur operibus, reficitur curis, & quod alijs labor, illi natura est. Rem itaque aggreditur Bodleius nec dicendam nec silendam sine cura. Nam cum memoria recoleret Academiam gentemque togatam, curas olim suas & amores; videretque vetustatem, non privatam aliquam partem, sed ipsa insignia atque infulas Academiae invasisse: & locum illum, quem Musae tam manifestae ac praesentes, quam Parnassum ac Helicona insident, non modo blattas & tineas, sed prope vepres & cautes & avia occupasse: cogitavit non modo de hominibus, sed de tectis ipsis been mereri, sister ruinas, pellere solitudines, & ingentia opera, codem quo extructa sunt animo, ab interitu vindicare, Musisque quas priorum temporum immanitas expul•rat, quasi spiritum & sanguinem & patriam refundere. Jam vero quam hoc magni animi, quam augusti, non unum aliquem liberalitate demereri, sed totius literati orbis ambitu munificentiam terminare?
Deum ipsum imitari, & beneficia non hominibus, sed humano generi praestare? simul omnia perfundere, utque sol & dies, non parte aliqua, sed statim totum, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune proferri? Quinetiam ut Regij tantum muneris erat viam hanc primo disciplinis aperuisse, librosque publice legendos exhibuisse: (sic enim literatis Pisistratus, Xerxes, Seleucus, Ptolemaeus omnium primi consuluerunt) ita quoscunque accendit imitationis ardour tanta implere vestigia, regiae plane munificentiae erant & divinae. Patimini, obsecro, Academici doctissimi, me Mertonensibus meis iterum celeberrima famae gloriaeque nostrae lumina gratulari. Propemodum enim nostra est & peculiaris felicitas Bibliothecas sumptibus excitare, & ingenijs implere. Nobis enim debetis Kempium illum magnum Archip•• sulem, cujus gratissimam memoriam ad omnes aras & pulvinaria solenni pietate & officijs prosequimini. Ille vobis in excelsa illa pyramidum & elegantissimi operis mole extruenda immensos sumptus exhausit; nec in extruenda modo celeberrimam posuit operam, sed & quingentis insuper instruxit voluminibus, ⟨p. 430⟩& intus argumenti scripturaeque precio nobilissimis, & extra argento auroque operose fulgidis. Quae omnia cum in triumphum barbariae & inscitiae cessissent, hinc tanquam è Kempij cinere exortus Bodleius, ita omnia multo praestantioribus reponi curavit, ut ideo cecidisse videantur, ut hic egregius vindex & restitutor accederet. Cogitati op•ris gloriam celeritatis lenocinium comendavit. Nec enim is erat, apud quem longis & accuratis precibus erat utendum, aut qui promissa gravate praestar•t, & imputanti similis. Illum, demerendis hominibus natum, quisquam ut hortetur? quisquam ut admoneat? ut instiget? eadem opera auras ut vigeant, ignes ut caleant, maria ut effluant, superfluus instigator admoneret. Ille enim statim communicare Academicis consilia, accersere peritos, & ne vider•tur beneficio pondus quaerere, statim aggredi. Memini, semperque meminero illius diei, cum revertentium à consilio publico majorum meorum sermonibus puer interessem. Quis tum erat omnium a•dor? qui sermo? Venisse in consessum honoratissimum virum; orationem habuisse, qualem, Deus bone! quam magnificam? operam Academiae cumulatissime promisisse, & immensos, quos undique infinitis sumptibus comparaverat, librorum thesauros coram Academiae donasse. Quae fuit illius diei laetitia?
quis totius civitatis concursus? quae vota pene inserentium coelo manus? Sic enim affecti fuimus, quasi tum demum veram Academiae faciem intueremur, & nunquam antea. Nihil dicam ambitiosius augendae rei causa, utinamque non sim minuendae. Rei literariae rationibus nemo unquam melius, nemo opportunius ivit consultum. Nam qui in haec postrema incidimus tempora atque pessima, ut in rebus civilibus nihil vidimus usitatius quam inusitata flagitia, ita in disciplinis i•fandam sensimus tentari crudelitatem, & deterrimis nunquam auditam seculis. Parum scilicet in poenas notae crudelitatis fuit: non est satis damnatas esse ferro manus & pedes, terga flagris, cervices laqueo & securibus: in ea quae ab omni patientia rerum natura subduxit, in hominum ingenia, in disciplinarum monumenta saevire, nostrae aetatis specimen est. Nam qui pietati & sanctioribus literis abolendis sacramento dixerunt, postquam nihil fraudis artiumque infamium reliquerint intentatum, sentiunt tamen sese nihilosecius ita durissimis confligere conditionibus atque ultimis, ut rebus non possint succurrere desperatis, nisi in omnia antiquitatis testimonia involent, & praeclarissimorum virorum monumentis infandam vim & manus inf•rant: pristina ingenia alia extinxerunt penitus, alia mutilarunt, alia faece & scoria inf•cerunt, omnia immundo contactu polluerunt. Dij talem terris avertite pestem. Sedenim labes illa & funesta disciplinarum pestis, quae ubique praela occupaverat, i • pscrat in Bibliothecas, nec jam s•cr•tis molitionibus, sed palam multitudine & authoritate munita volitabat, nullis potuit, ne Vulcanijs quidem armis penitius confodi, quam est per Bodleium, confecta atque trucidata, quum tutissimum illud Scriptoribus asylum consecraret. Quamobrem grassentur qua volunt Possevinus & Gretserus, qui in corrumpendis libris dominantur: cudant, recudant, inhibeant, corrigant, corrumpant, corrodant, B•dleii tamen immortalis munificentiae divinum munus inviolata antiquorum monumenta omni posteritati dabit. Sed dum vobis impensius faveo, quae ego & quanta praetermitto? Perpetuos illos & opimos reditus, quibus operis sui aeternitati prospexit: leges illas & saluberrima instituta, quibus, quantum erat humanae opis, hominum & temporum injurijs ivit obviam: ⟨p. 431⟩
Facile enim sentio orationis meae taedium, & longae attentionis vestrae martyrium. Sed quid faciam? aut quem ega statuam orationi meae finem, quum hic beneficijs statuat nullum? Instat & onerat priora sequentibus, nec satis actum putat, nisi suis immensis sumptibus futurorum liberalitatem invitet. Nam quum amplissimum prioris seculi opus posterorum munificentia feliciter angustum fecisset, regijs plane impensis amplissimo auxit frontispicio; cui cum ultimam manum imposuisset, Divina Majestas eum coelo vindicavit, ne post illud immortale factum, mortal aliquid faceret. Enimvero, Bodleie, fuerit haec maximo operi tuo debita veneratio, ut novissimum esset: fuerit etiam fortassis felicitatis tuae pulcherrimo operi immori: At quid Reip. respondebimus, quam tractasti? quid Academiae, quam instaurasti, quae in medijs tuis Mausolaeis & monumentis & bibliothecis te cogitat, te desiderat: quae te ut insigne quoddam naturae monumentum suspexit, te omni artium supellectile instructissimum, ut vivam & spirantem bibliothecam semper habuit. Cui jam nostrum sudabit ingenium? Cui literulae nostrae placer gestient? quicquid dixerimus, quicquid meditabimur, quia ille non audit, mutum videtur. Monumenta illa quidem atque beneficia manent, aeternumque manebunt, nec ulla unquam labassent innumerabili annorum serie & fuga t•mporum. Sed admirabiles illos & spirantes amores, quibus Academiam prolixissime est amplexus, fidelibus icti desiderijs quaerimus. Nam qui dissimulare possumus, quas ille curas in causis negocijsque Academicis susceperit? Quam illa ultima deficientis spiritus momenta circa solam Academiam habuerit? Nam cum certus obeundi media jam morte teneretur, & de illa, quam Scholis Publicis imponere statuerat, coronide sermo incidisset: Ego, inquit, si vixero, ipse praestabo, sin mihi aliquid accidat humanitus, testamento cavebo. Atque hic cum aliquis ex intimis novas vires & longam salutem voto magis quam spe ominaretur: Immo vero, ego, inquit, morior. Nam quandiu mihi cor vegetum mansit & erectum, vitae spem fovi: ac nunc mihi ipsum cor labascit, & mors certissima imminet. Tibi cor ut labascat, Bodleie, aut unquam illud pulcherrimorum consiliorum domicilium frigus & torpor ut occupet? Tuumne ô praesidium nostrum & dulce decus, frigidum & exangue corpus tenemus, videmus, & charissimam nobis sanctissimamque memoriam postremis officijs hod•erno die proseqúimur?
Facile enim sentio orationis meae taedium, & longae attentionis vestrae martyrium. Sed quid faciam? aut quem ega statuam orationi meae finem, quum hic beneficijs statuat nullum? Instat & onerat priora sequentibus, nec satis actum putat, nisi suis immensis sumptibus futurorum liberalitatem invitet. Nam quum amplissimum prioris seculi opus posterorum munificentia feliciter angustum fecisset, regijs plane impensis amplissimo auxit frontispicio; cui cum ultimam manum imposuisset, Divina Majestas eum coelo vindicavit, ne post illud immortale factum, mortale aliquid faceret. Enimvero, Bodleie, fuerit haec maximo operi tuo debita veneratio, ut novissimum esset: fuerit etiam fortassis felicitatis tuae pulcherrimo operi immori: At quid Reip. respondebimus, quam tractasti? quid Academiae, quam instaurasti, quae in medijs tuis Mausolaeis & monumentis & bibliothecis te cogitat, te desiderat: quae te ut insigne quoddam naturae monumentum suspexit, te omni artium supellectile instructissimum, ut vivam & spirantem bibliothecam semper habuit. Cui jam nostrum sudabit ingenium? Cui literulae nostrae placere gestient? quicquid dixerimus, quicquid meditabimur, quia ille non audit, mutum videtur. Monumenta illa quidem atque beneficia manent, aeternumque manebunt, nec ulla unquam labassent innumerabili annorum serie & fuga tmporum. Sed admirabiles illos & spirantes amores, quibus Academiam prolixissime est amplexus, fidelibus icti desiderijs quaerimus. Nam qui dissimulare possumus, quas ille curas in causis negocijsque Academicis susceperit? Quam illa ultima deficientis spiritus momenta circa solam Academiam habuerit? Nam cum certus obeundi media jam morte teneretur, & de illa, quam Scholis Publicis imponere statuerat, coronide sermo incidisset: Ego, inquit, si vixero, ipse praestabo, sin mihi aliquid accidat humanitus, testamento cavebo. Atque hic cum aliquis ex intimis novas vires & longam salutem voto magis quam spe ominaretur: Immo vero, ego, inquit, morior. Nam quandiu mihi cor vegetum mansit & erectum, vitae spem fovi: ac nunc mihi ipsum cor labascit, & mors certissima imminet. Tibi cor ut labascat, Bodleie, aut unquam illud pulcherrimorum consiliorum domicilium frigus & torpor ut occupet? Tuumne ô praesidium nostrum & dulce decus, frigidum & exangue corpus tenemus, videmus, & charissimam nobis sanctissimamque memoriam postremis officijs hoderno die proseqúimur?
Tene, quem deum quendam & parentem statuimus fortunae, nominisque nostri, intuemur hodie sine nomine cadaver, truncum, cineres, nihil? Atque ille quidem, obijt, plenus annorum [Greek or Hebrew], plenus honorum, etiam illorum quos recusavit: Candidatus aeternitatis & ex•mpli, quod imitabitur nemo, etsi omnes fateantur imitandum. 1Vos vero, sanctae reliquiae & quicquid restat Bodleii, eruditi cineres, quos hodie postremum videmus, heu postremum videmus, salutamus, salvete aeternum, aeternumque valet.
Tene, quem deum quendam & parentem statuimus fortunae, nominisque nostri, intuemur hodie sine nomine cadaver, truncum, cineres, nihil? Atque ille quidem, obijt, plenus annorum 〈non-Latin alphabet〉, plenus honorum, etiam illorum quos recusavit: Candidatus aeternitatis & ex•mpli, quod imitabitur nemo, etsi omnes fateantur imitandum. 1Vos vero, sanctae reliquiae & quicquid restat Bodleii, eruditi cineres, quos hodie postremum videmus, heu postremum videmus, salutamus, salvete aeternum, aeternumque valete.
Fertur enim magni animi torrens, non ut fontes angustis fistulis, sed ut latissimi amnes totis convallibus; Saxa devolvit, pontem indignatur, ripasque, nisi quas ipse sibi facit, agnoscit, nullas. Istis itaque aedibus inseri & ambivit & obtinuit, quarum castigatissimae disciplinae debentur totius Europae ingenia celeberrima. Nequeo temperare mihi quo minus matri meae felicissimam ubertatem gratuler. Cui enim debent literae, illa in omni disciplinarum genere clarissima lumina? in Theologia, Wiclefum, Scotum, Occhamum? in Opticis Cantuariensem? in Physicis Burlaeum & Suissetum? illum tum in humanis tum divinis aetatis suae facile principem Bradwardinum? Excipietis me forsan aliquo aurium convitio, dicam tamen plane quod sentio. Politissima haec, quae fertur, aetas non tam veram literaturae faciem praestat, quam illa quae incultior audit & inornatior. Illam multarum linguarum scientiam, quod nostri seculi est palmarium, adjunctam licet habeat laudem praeclarissimam, ab ipsis tamen doctrinarum aris atque adytis arcendam censeo, nec ultra pronaum admittendam. Quid anim? rerum scientia est, non vocularum. Illi fortibus, nos fulgentibus armis praeliamur. Apud illos cultissimum fundum, uberes oleas ⟨p. 425⟩video, & verum robur: apud nos lilia & violas, hortorum amoenitates, quincuncem, sterilem platanum, tonsasque myrtos. Immo haec ipsa aetas, quae doctissima audire ambit, si quando veritatem remotis inanibus notis rerumque pompa investigandum habet, illos tanquam Democriti puteum consulit, apud illos omnem ubertatem & quasi sylvam sentiendi sapiendique libens agnoscit. Ij enim in selectissimis tum theologis tum philosophis arcem tenent, non qui è philologiae spatijs sed qui è Scholarum officinis instructissimi prodierunt. Sed non est idem semper disciplinarum vultus. Nam ut reliqua omnia, ita & literae sua habent momenta, suas periodos, nec eaedem omnium seculorum palato sapiunt. Agrestem illum & quasi impexum prioris aevi horrorem, politioris aetatis lima reformavit. Secutum est doctrinarum varietatem Athenaeum nostrum, & huic etiam literarum elegantiae ornandae eduxit decora ingenia. Nam ut omittam eos, qui supersunt adhuc, & exornant seculi nostri gloriam, quorum laudibus libera posteritas plenum testimonium prolixe cumulateque reddet: ut omittam eos, quorum ingenijs si dignum theatrum, si scena accessisset, in primis locum habuissent;
Honores illos attingam potius, in quibus libera tum Academiae tum reip. judicia est expertus. Nam judicij in rebus moderandis satis amplum testimonium dedit Universitas, cum eum incredibili o • m ordinum consensu Procuratoriae dignitatis ornamentis honestaret: Literarum vero elegantiae multo amplissimum, cum illum Publici Oratoris mu••re •rnaret, quo ille sic est perfunctus, ut sibi ad illam divinam omnium artium 〈non-Latin alphabet〉 non defuisse ostenderet rhetorum vineas & pluteos, & reliquam eruditam vim & oppugnandarum aurium apparatum. Haec autem summa licet apud nos sint munera, quorum illa aetas capax, erant tamen pulcherrimis illis cogitationibus inferiora. Nam quum videret, quanta dignitas, quanta majestas, quantum denique numen esset civilis prudentiae, noluit ulterius in istis offici•rum ludicris & umbra velitari, illosque ad veram pugnam natos la•ertos, levitate jaculi aut jactu disci vanescere. Protinus ergo Germaniam, Galliam, Italiam peragrare, pulch•rrimis ex•mplis imbui, inde prudentiae haustus bibere, inde civilium rerum usum s•mere, quem mox in negotijs & consilijs praestaret. Neque vero illum divinae spes & cogitationes ⟨p. 428⟩fefellerunt. Vix enim reversus est, & statim nobilissimas obire legationes, ad Fredericum ser•nissimum Daniae Regem, Julium Ducem Brunsvicensem, Guilelmum Hassiae Lantgravium, Henricum Christianissimum Galliarum Regem, funestissima illa Gallicanae Reip. tempestate, qua Guisianorum scelere & furijs acta Regia Civitas clementissimum & immeritissimum Regem expulit, & pudendo exemplo ultima impulit rerum vitaeque suae discrimina experiri. Huc accedat celeberrimum illud apud Foederatarum Provinciarum Ordines actum quinquennium, quo turbatis pacem, dispersis ordinem dedit, quicquid flammarum incensi animi conceperant, extinxit, & si quas tempestates concitatae suspicionibus mentes portend•bant▪ serenavit. Hoc illud tempus est, quo honoratissimo Viro p•r S•renissimam Principem & reliquam Procerum manum, quae ipsi assidebat ad gub•rnacula, amplissimum fidei prudentiaeque testimonium factum est. Nam quum illa L•gatorum pene lex sit, ex praescripto tantum agere, & velut praeformatas in•antibus literas persequi, & ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit. s•llicite custodire: Ille solus nihil fere monitorum accipere, suis tantum niti radicibus, dominus rerum temporumque, trahere consilijs omnia, non s•qui.
Haeccine v•bis levia aut ludicra videntur, induere regum personas, indutasque agere? V•luntates Principum, quas intelligere, immo subodorari saepe n••as est, divinare & feliciter antecedere? At non est visum sic Honoratissuno 1Seni, qui tum temporum Principis totiusque Reip. gratia est subnixus. Ille unicum mirari Bodlei • , summis apud Principem laudibus ornare, dignissimum serre, qui consilijs & secretis intersit, immo illud in animo moliri, ut Bodleium sibi in officio collegam renunciaret. Sed quum Illustrissimus Vir, qui in ea scena rerum in Principis populique favore partes agebat multo maximas, Bodleium importunis ubique oneraret laudibus, quas non cessabant nimium ingeniose malevoli magis in aliorum praejudicium, quam in ipsius honorem conceptas interpretari: accendit •a res potentissimos aemulos, quibus obstinatum in posterum Bodleii honores infringere, &, si quid ipsi decerneretur honorifici, intercedere. Ego vero t•, Bodleie, non illum magis auspicatum puto egisse diem, quo Galliam, D••iam. Germaniam nobilissimis legationibus peragrares, quam quo libero de dignitate tua hominum maximorum judicio fruerere. Tum enim omnes legationum & honorum titulos supergressus es. Ambire enim & gerere honores summos p•ssimi & possunt, & saepe solent. At frui opinione optimorum, haberi omnibus titulis & honoribus par, is solus potest, quem vera virtus internis hominum conscientijs fecit commendatissimum. Quamobrem cum eo jam cardin• prudentissimus vir res suas verti comperisset, linquendas censuit incertas artes. & non s•mper sinceras magnatum amicitias, removendum se à sollicitudinibus & curis, & necessitate quotidie aliquid contra animum faciendi: statuitque in l•ca pura atque innocentia, & in aliquod pulcherrimum quietis Linternum concedere. Quod divinum Bodleii consilium postquam innotuisset, quam aegre? qua contentione? quo nisu obtinuit? quàm ei pene patria manum in• ? Iterum offerre sese celeberrimae legationes, iterum Gallia vocare, iterum G•rmania▪ nobilissima Bodleianae virtutis arena, it•rum tituli & honores. Sed obduruerat contemptor ambitionis & infinitae cupiditatis fraenator animus, maluitque secretus & consecratus, liber ab invidia, procul à contentionibus, faman in tuto collocare, verumque honorem in hominum judicijs, quam titulorum ⟨p. 429⟩splendore reponere. Quantam vobis haec divinae mentis admirationem excitant?
Deum ipsum imitari, & beneficia non hominibus, sed humano generi praestare? simul omnia perfundere, utque sol & dies, non parte aliqua, sed statim totum, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune proferri? Quinetiam ut Regij tantum muneris erat viam hanc primo disciplinis aperuisse, librosque publice legendos exhibuisse: (sic enim literatis Pisistratus, Xerxes, Seleucus, Ptolemaeus omnium primi consuluerunt) ita quoscunque accendit imitationis ardor tanta implere vestigia, regiae plane munificentiae erant & divinae. Patimini, obsecro, Academici doctissimi, me Mertonensibus meis iterum celeberrima famae gloriaeque nostrae lumina gratulari. Propemodum enim nostra est & peculiaris felicitas Bibliothecas sumptibus excitare, & ingenijs implere. Nobis enim debetis Kempium illum magnum Archip•• sulem, cujus gratissimam memoriam ad omnes aras & pulvinaria solenni pietate & officijs prosequimini. Ille vobis in excelsa illa pyramidum & elegantissimi operis mole extruenda immensos sumptus exhausit; nec in extruenda modo celeberrimam posuit operam, sed & quingentis insuper instruxit voluminibus, ⟨p. 430⟩& intus argumenti scripturaeque precio nobilissimis, & extra argento auroque operose fulgidis. Quae omnia cum in triumphum barbariae & inscitiae cessissent, hinc tanquam è Kempij cinere exortus Bodleius, ita omnia multo praestantioribus reponi curavit, ut ideo cecidisse videantur, ut hic egregius vindex & restitutor accederet. Cogitati op•ris gloriam celeritatis lenocinium comendavit. Nec enim is erat, apud quem longis & accuratis precibus erat utendum, aut qui promissa gravate praestar•t, & imputanti similis. Illum, demerendis hominibus natum, quisquam ut hortetur? quisquam ut admoneat? ut instiget? eadem opera auras ut vigeant, ignes ut caleant, maria ut effluant, superfluus instigator admoneret. Ille enim statim communicare Academicis consilia, accersere peritos, & ne vider•tur beneficio pondus quaerere, statim aggredi. Memini, semperque meminero illius diei, cum revertentium à consilio publico majorum meorum sermonibus puer interessem. Quis tum erat omnium a•dor? qui sermo? Venisse in consessum honoratissimum virum; orationem habuisse, qualem, Deus bone! quam magnificam? operam Academiae cumulatissime promisisse, & immensos, quos undique infinitis sumptibus comparaverat, librorum thesauros coram Academiae donasse. Quae fuit illius diei laetitia?