A26815:990
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Fertur enim magni animi torrens, non ut fontes angustis fistulis, sed ut latissimi amnes totis convallibus; Saxa devolvit, pontem indignatur, ripasque, nisi quas ipse sibi facit, agnoscit, nullas. Istis itaque aedibus inseri & ambivit & obtinuit, quarum castigatissimae disciplinae debentur totius Europae ingenia celeberrima. Nequeo temperare mihi quo minus matri meae felicissimam ubertatem gratuler. Cui enim debent literae, illa in omni disciplinarum genere clarissima lumina? in Theologia, Wiclefum, Scotum, Occhamum? in Opticis Cantuariensem? in Physicis Burlaeum & Suissetum? illum tum in humanis tum divinis aetatis suae facile principem Bradwardinum? Excipietis me forsan aliquo aurium convitio, dicam tamen plane quod sentio. Politissima haec, quae fertur, aetas non tam veram literaturae faciem praestat, quam illa quae incultior audit & inornatior. Illam multarum linguarum scientiam, quod nostri seculi est palmarium, adjunctam licet habeat laudem praeclarissimam, ab ipsis tamen doctrinarum aris atque adytis arcendam censeo, nec ultra pronaum admittendam. Quid anim? rerum scientia est, non vocularum. Illi fortibus, nos fulgentibus armis praeliamur. Apud illos cultissimum fundum, uberes oleas ⟨p. 425⟩video, & verum robur: apud nos lilia & violas, hortorum amoenitates, quincuncem, sterilem platanum, tonsasque myrtos. Immo haec ipsa aetas, quae doctissima audire ambit, si quando veritatem remotis inanibus notis rerumque pompa investigandum habet, illos tanquam Democriti puteum consulit, apud illos omnem ubertatem & quasi sylvam sentiendi sapiendique libens agnoscit. Ij enim in selectissimis tum theologis tum philosophis arcem tenent, non qui è philologiae spatijs sed qui è Scholarum officinis instructissimi prodierunt. Sed non est idem semper disciplinarum vultus. Nam ut reliqua omnia, ita & literae sua habent momenta, suas periodos, nec eaedem omnium seculorum palato sapiunt. Agrestem illum & quasi impexum prioris aevi horrorem, politioris aetatis lima reformavit. Secutum est doctrinarum varietatem Athenaeum nostrum, & huic etiam literarum elegantiae ornandae eduxit decora ingenia. Nam ut omittam eos, qui supersunt adhuc, & exornant seculi nostri gloriam, quorum laudibus libera posteritas plenum testimonium prolix cumulateque reddet: ut omittam eos, quorum ingenijs si dignum theatrum, si scena accessisset, in primis locum habuissent;
Fertur enim magni animi torrens, non ut fontes angustis fistulis, sed ut latissimi amnes totis convallibus; Saxa devolvit, pontem indignatur, ripasque, nisi quas ipse sibi facit, agnoscit, nullas. Istis itaque aedibus inseri & ambivit & obtinuit, quarum castigatissimae disciplinae debentur totius Europae ingenia celeberrima. Nequeo temperare mihi quo minus matri meae felicissimam ubertatem gratuler. Cui enim debent literae, illa in omni disciplinarum genere clarissima lumina? in Theologia, Wiclefum, Scotum, Occhamum? in Opticis Cantuariensem? in Physicis Burlaeum & Suissetum? illum tum in humanis tum divinis aetatis suae facile principem Bradwardinum? Excipietis me forsan aliquo aurium convitio, dicam tamen plane quod sentio. Politissima haec, quae fertur, aetas non tam veram literaturae faciem praestat, quam illa quae incultior audit & inornatior. Illam multarum linguarum scientiam, quod nostri seculi est palmarium, adjunctam licet habeat laudem praeclarissimam, ab ipsis tamen doctrinarum aris atque adytis arcendam censeo, nec ultra pronaum admittendam. Quid anim? rerum scientia est, non vocularum. Illi fortibus, nos fulgentibus armis praeliamur. Apud illos cultissimum fundum, uberes oleas