Qua ita violenter & tyrannice regitur, ut magis hodie homines eligant tyrannorum immanissimorum, quam subire judicia ecclesiae.—Dici non potest quanta mala faciant illi scelerati exploratores criminum quos Promoters appellant; simplices & pauperculos agrestes, vitam satis innocuam in suis tuguriis agents, & fraudis Urbanae nescios, in jus saepe pro nihilo vocant: Causas & crimina contra eos sedulo confingunt, vexant, terrent, minit antur; sicque eos per talia see componere, & pacisci cogunt: quod si facere renuant, crebris eos citationibus quotidie impetunt, & supra modum infestant. Quod si semel qualibet occasion praepediti comparere desierint, censurâ illos Anathematis, ut rebelles & contumaces feriunt; si vero ad diem venire, quoties vecati erunt, perseveraverint, eorum audientias apud judicum tribunalia impedient—quo longo taedio, longaque sui temporis jactura fatigati, superventuram vexationem atque impensam, pecuniae pactione redimere cogantur▪ —p 37. Ex isto fonte profluit illa copiosa vilium atque indignissimorum Presbyterorum multitudo—si quis hodie desidiosus est, si quis a labore abhorrens, si quis in ocio luxuriari volens, ad sacerdotium convolat, quo adepto, statim see caeteris sacerdotibus voluptatum sectatoribus adjungit, qui magis ⟨p. 174⟩secundum Epicurum quam secundum Christum viventes, & Cauponulas seduli frequentantes, potando, commessando, pransitando, convivando, cum tessaris & pila ludendo, tempora tota consumunt. Sed redeo ad nostros Episcopos, qui in omni lubricitate ab ineunte adolescentia educati, tales testes ut ita dixerim Ministros in Ecclesiam introducunt, quorum gesta memorabilia. Illud a me praetermitti non debet quod multi ex eis qui pastorali apice potiuntur, perque annosae tempora potiti sunt, nunquam civitates suas intraverunt, suas Ecclesias viderunt, nunquam pecorum suorum vultus agnoverunt, vocem audierunt, vulnera senserunt, nisi ea forte vulnera, quae ipsi suis uberibus spoliis per alienos mercenarios eis intulerunt. Alienos dixi, quia & ipsimet mercenarii sunt, qui non gregis sui custodiam, salutem, profectum-quaerunt, sed solum temporalis mercedis retributionem. Itaquè ipsi verè sunt Mercenarii, tantum Episcopi habentes nomen, quia res per nomen signata procul abest.—sui corporis curam agunt; sese & non oves pascunt.—Disp. p.
Qua ita violenter & tyrannice regitur, ut magis hodie homines eligant tyrannorum immanissimorum, quam subire judicia ecclesiae.—Dici non potest quanta mala faciant illi scelerati exploratores criminum quos Promotores appellant; simplices & pauperculos agrestes, vitam satis innocuam in suis tuguriis agentes, & fraudis Urbanae nescios, in jus saepe pro nihilo vocant: Causas & crimina contra eos sedulo confingunt, vexant, terrent, minit antur; sicque eos per talia se componere, & pacisci cogunt: quod si facere renuant, crebris eos citationibus quotidie impetunt, & supra modum infestant. Quod si semel qualibet occasione praepediti comparere desierint, censurâ illos Anathematis, ut rebelles & contumaces feriunt; si vero ad diem venire, quoties vecati erunt, perseveraverint, eorum audientias apud judicum tribunalia impedient—quo longo taedio, longaque sui temporis jactura fatigati, superventuram vexationem atque impensam, pecuniae pactione redimere cogantur▪ —p 37. Ex isto fonte profluit illa copiosa vilium atque indignissimorum Presbyterorum multitudo—si quis hodie desidiosus est, si quis a labore abhorrens, si quis in ocio luxuriari volens, ad sacerdotium convolat, quo adepto, statim se caeteris sacerdotibus voluptatum sectatoribus adjungit, qui magis ⟨p. 174⟩secundum Epicurum quam secundum Christum viventes, & Cauponulas seduli frequentantes, potando, commessando, pransitando, convivando, cum tessaris & pila ludendo, tempora tota consumunt. Sed redeo ad nostros Episcopos, qui in omni lubricitate ab ineunte adolescentia educati, tales testes ut ita dixerim Ministros in Ecclesiam introducunt, quorum gesta memorabilia. Illud a me praetermitti non debet quod multi ex eis qui pastorali apice potiuntur, perque annosae tempora potiti sunt, nunquam civitates suas intraverunt, suas Ecclesias viderunt, nunquam pecorum suorum vultus agnoverunt, vocem audierunt, vulnera senserunt, nisi ea forte vulnera, quae ipsi suis uberibus spoliis per alienos mercenarios eis intulerunt. Alienos dixi, quia & ipsimet mercenarii sunt, qui non gregis sui custodiam, salutem, profectum-quaerunt, sed solum temporalis mercedis retributionem. Itaquè ipsi verè sunt Mercenarii, tantum Episcopi habentes nomen, quia res per nomen signata procul abest.—sui corporis curam agunt; sese & non oves pascunt.—Disp. p.