A26886:1408
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending…
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending them against several sorts of opponents, especially against the second assault of that pious, reverend and dear brother Mr. Thomas Blake / by Richard Baxter ...
London: printed by R.W. for Nevil Simmons, 1658
Disputation 5: The fifth Disputation.Disputation 5: The fift Disputation.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
24. Art. 27. [Vocari Chatolicos qui fidem Catholicam profitentur, quicquid sit de fide internâ.] Aequivocè igitur, ut proximè dictum.
25. Art. 28. [Christianus enim nomen est Professionis.] Negatur haec tota Responsio: Nam Patres quum dicerent, verè Christiannos, intelligebant secundùm formam internam Christiani, quae per severa est, Christianismus verus. Nam qui solâ professione sunt Christiani; ii verè quidem de Ecclesia sunt secundùm rationem externam illius: non autem secundum internam illam in quâ est Christianismi veritas. Christianum autem nomen Professionis esse nullus homo negat: sed nomen esse negamus professionis solùm, nisi aequivocè: Nam & Clemens Alex. definit strom. 7. nomen sensus, sidei, & cultus & prof•ssionis est.
Cap. 11.3. Art. 2. Vera Ecclesia non esset illa quae dicebatur Ecclesia, sed pii quidam pauci.] Haec Lutherus rectè de Ecclesia justa secundùm parts essentials ipsius considerata, id est, formam internam externámque ipsius simul formaliter & materialiter in membris ipsius. Nam Papa & qui sunt ipsius, in Ecclesia sunt materialiter, ⟨p. 454⟩ut Ecclesiae [Greek or Hebrew], non Ecclesia sunt; qui autem in Ecclesi• sunt materialiter atque formaliter, ii vera Ecclesia s•nt, essensi dísque. Ecclesia autem vera quidem est quae utrosque quidem complectitu•, ut rete pices bonus & malos: sed quae membra sunt illius, non omnia vera sunt illius formaliter: sed quaedam vera materialiter, formaliter aequivoca. Hoc itaque respectu Ecclesia in membris suis considerata, dicitur ex parte vera, & ex parte non vera: quemadmodum meta aut strues messis dicitur triticum, quae considerata in suis partibus verum habet triticum & paleam, quae non est verum triticum, sed palea tritici & ipsum contgens. Utrumque simul Ecclesia: sed illi materialiter atque formaliter, id est, essentialiter; isti materialiter solum, id est, aequivocè. Verum autem, figurato, & aequivocè dicto etiam opponitur.]