A26886:1434
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending…
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending them against several sorts of opponents, especially against the second assault of that pious, reverend and dear brother Mr. Thomas Blake / by Richard Baxter ...
London: printed by R.W. for Nevil Simmons, 1658
Disputation 5: The fifth Disputation.Disputation 5: The fift Disputation.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
— 5 Non modo Ecclesia Dei, sed omnia ejus membra sunt Templum Dei, & in eis habitat Spiritus sanctus. At ubi regnat peccatum, ibi non est Templum Dei, &c.— 6. Christus est Caput Ecclesiae, & ipse est servator Corporis sui: & tradidit see pro ea ut illam sanctificaret, &c.— At Christus non est hominum impurorum aut sceleratorum caput. Totum enim Corpus ex Christo Capite per nexus & conjunctions subministratum & constructum crescit in augmentum Dei, non servat homines in peccatis stupidos, &c. 7. Quiverè in Ecclesiam tanquam membra in Corpus inferuntur, coelestis Vocationis fiunt participes, Hebr. 3. justificantur, Rom. 8. & spiritum Dei habent. At homines isti, &c.— 8. Ecclesia dicitur puteus aquarum viventium. At homines flagitiosi & magni peccatores in peccatis mortui sunt. — Non sunt ergo ex Ecclesia: quod August. ex loco colligit lib. 5. de Bapt. contr. Donatist cap. 27.— 9. In filios Ecclesiae illa quadrant quae dicit Apostolus, Rom. 6. Liberati à peccato, servi autem facti Deo, fructum habetis vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam. At hominibus improbis, &c. 10. Cives Ecclesiae in Scripturis vocantur sancti, 2 Cor. 1.2. — Quare nisi homines impuri & flagitio si possint vere dici sancti, non possunt homines ejusmodi propter externam suam professionem vera Ecclesiae membra censeri.— 11. Ecclesia Christi tota est pulchra, 2 Cor. 11. virgo casta. At, &c. — 12. In Symbolo dicitur Ecclesia sancta, & sanctorum communio. At si homines scelerati & impuri vera essext Ecclesiae membra, tum sanctitatis denominationem amitteret, & esset non sanctorum communio, sed sceleratorum colluvies, quod planè impium est vel dicere vel cogitare. (See his Replies to Bellarmine's Answers,) — 13. Ecclesia supra petram a dificata est, & porte inferorum aduersus eam non sunt praevaliturae. At contra peccatores portae inferorum praevalent. — 14. Ecclesia dicitur plenitudo sen complementum Corpor• Christi. At— 15. Ecclesia est columna & firmamentum veritatis. At improbi non pertinent ad hanc columnam, &c.— 16. Disertè Scripturae excludunt ex sancta civitate homines impuros & sceleratos (Here some Texts are cited. — 17. Qui ex patre Diabolo sunt, non habent Deum patrem, 1 Joan 2. At homicidae & scelerati.— At si ex Deo non sunt, non possunt inter Ecclesia membra numerari— 18. Ab Autoritate