A26886:1460
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending…
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending them against several sorts of opponents, especially against the second assault of that pious, reverend and dear brother Mr. Thomas Blake / by Richard Baxter ...
London: printed by R.W. for Nevil Simmons, 1658
Disputation 5: The fifth Disputation.Disputation 5: The fift Disputation.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
23. Ph. Melact. in Apol. August. Confess. Impress. Wittenberg. 1542. f. 65.1 Concedimus quod hypocritae & mali in haec vita sint admixti Ecclesiae, & sint membra Ecclesiae secundum externam societatem signorum, &c. — At Ecclesia non est tantum societas externarum rerum ac rituum, sicut aliae politiae, sed principaliter est societas Fidei & Spiritus sancti in cordibus, &c. — Fol. 66. Et in Decretis inquit Glossa, Ecclesiam large dictam complecti bonos & malos. Item malos, Nomine tantum in Ecclesia esse, non Re: bonos vero Re & Nomine. Et in hanc sententiam multa leguntur apud Patres. Hieronymus ait, [Qui pecator est aliqua sorde maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectum dici.] Quanquam igitur hypocritae & mali sint socii hujus verae Ecclesiae secundum externos ritus, tamen cum definitur Ecclesia, necesse est eam definiri, quae est vivum Corpus Christi: Item quae est Nomine & Re Ecclesia. Et multae sunt Causae: Necesse est enim intelligi quae res principaliter efficiat nos membra, & viva membra Ecclesiae] Leg. & fol. 67. & quae habet Sohnius in Thes. Theolog. ex Corpore doctr. Melanct. c. 17. p. 52.
23. Ph. Melact. in Apol. August. Confess. Impress. Witteberg. 1542. f. 65.1 Concedimus quod hypocritae & mali in haec vita sint admixti Ecclesiae, & sint membra Ecclesiae secundum externam societatem signorum, &c. — At Ecclesia non est tantum societas externarum rerum ac rituum, sicut aliae politiae, sed principaliter est societas Fidei & Spiritus sancti in cordibus, &c. — Fol. 66. Et in Decretis inquit Glossa, Ecclesiam large dictam complecti bonos & malos. Item malos, Nomine tantum in Ecclesia esse, non Re: bonos vero Re & Nomine. Et in hanc sententiam multa leguntur apud Patres. Hieronymus ait, [Qui pecator est aliqua sorde maculatus, de Ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectum dici.] Quanquam igitur hypocritae & mali sint socii hujus verae Ecclesiae secundum externos ritus, tamen cum definitur Ecclesia, necesse est eam definiri, quae est vivum Corpus Christi: Item quae est Nomine & Re Ecclesia. Et multae sunt Causae: Necesse est enim intelligi quae res principaliter efficiat nos membra, & viva membra Ecclesiae] Leg. & fol. 67. & quae habet Sohnius in Thes. Theolog. ex Corpore doctr. Melanct. c. 17. p. 52.