A26886:1462
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending…
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending them against several sorts of opponents, especially against the second assault of that pious, reverend and dear brother Mr. Thomas Blake / by Richard Baxter ...
London: printed by R.W. for Nevil Simmons, 1658
Disputation 5: The fifth Disputation.Disputation 5: The fift Disputation.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pag. 315. (mihi) Sic igitur habeto: quia particulares habent Ecclesiae Electos, hinc fieri ut elogia totius Electorum Ecclesiae de singulis particularibus Ecclesiis dicantur: nō quia sunt vifibiles (ut tu existimas) sed quia visibiles Ecclesiae Electos habent propter, quos etiā Ecclesiae dicuntur. Sic dicuntur Hebr. illi ad quos scripsit Apostolus, accessisse ⟨p. 468⟩ad Hierusalem coelestem, & myriadas angelorum, conventum & concionem sive Ecclesiam primogenitorum qui conscripti sunt in coelis, hoc est, ad Ecclesiam Electorum.] Sic dicuntur Ephesii Concives sanctorum, & Domestic Dei. Sic Corinthii, sanctificati. Sic Philippenses, Colossians Thessalonicenses, dicuntur sancti. Deinque sic illi ad quos scribebat Petrus, dicuntur Electi. Quae omnia visibilibus Ecclesiis tribuuntur, & nihilominus sunt Electorum propria: ut enim de Vite dici potst eam proferre vinum ad vitam hominis tuendam accommodatum, neque id tamen ad aridos & mortuos palmites, sed ad solos frugiferos erit referendum: Ità quod hìc dicitur de Ecclesia, & multa alia consimili ità dicuntur de Ecclesiis visibilibus, ut ad solos Electos, non autem ad Reprobos & Hypoeritas pertineant. Rectè enim Hieronymus, Nihil interest (inquit) de Corpore quid dicatur an de Membris, cùm & Corpus dividatur in Membra, & Membra sint Corporis. [Quamobrem duo tibi fuerunt consideranda, Turriane, quae te ab hoc inepto concludendi genere revocarent. Unum, hypocritas & reprobos propriè non esse partes conficientes, sed, ut ita dicam, deficientes, vel vel potius esse partes [Greek or Hebrew] quand Ecclesiae Visibles dicuntur constare ex electis & Reprobis.] Sic pag. 314 [Visibilis Ecclesia constat etiam & imprimis ex electis, tanquam dignissimis, & propter quos (ut ante diximus Ecclesia vocatur.
Pag. 315. (mihi) Sic igitur habeto: quia particulares habent Ecclesiae Electos, hinc fieri ut elogia totius Electorum Ecclesiae de singulis particularibus Ecclesiis dicantur: nō quia sunt vifibiles (ut tu existimas) sed quia visibiles Ecclesiae Electos habēt propter, quos etiā Ecclesiae dicūtur. Sic dicūtur Hebr. illi ad quos scripsit Apostolus, accessisse ⟨p. 468⟩ad Hierusalem coelestem, & myriadas angelorum, conventum & concionem sive Ecclesiam primogenitorum qui conscripti sunt in coelis, hoc est, ad Ecclesiam Electorum.] Sic dicuntur Ephesii Concives sanctorum, & Domestic Dei. Sic Corinthii, sanctificati. Sic Philippenses, Colossenses Thessalonicenses, dicuntur sancti. Deinque sic illi ad quos scribebat Petrus, dicuntur Electi. Quae omnia visibilibus Ecclesiis tribuuntur, & nihilominus sunt Electorum propria: ut enim de Vite dici potst eam proferre vinum ad vitam hominis tuendam accommodatum, neque id tamen ad aridos & mortuos palmites, sed ad solos frugiferos erit referendum: Ità quod hìc dicitur de Ecclesia, & multa alia consimili ità dicuntur de Ecclesiis visibilibus, ut ad solos Electos, non autem ad Reprobos & Hypoeritas pertineant. Rectè enim Hieronymus, Nihil interest (inquit) de Corpore quid dicatur an de Membris, cùm & Corpus dividatur in Membra, & Membra sint Corporis. [Quamobrem duo tibi fuerunt consideranda, Turriane, quae te ab hoc inepto concludendi genere revocarent. Vnum, hypocritas & reprobos propriè non esse partes conficientes, sed, ut ita dicam, deficientes, vel vel potius esse partes quand Ecclesiae Visibles dicuntur constare ex electis & Reprobis.] Sic pag. 314 [Visibilis Ecclesia constat etiam & imprimis ex electis, tanquam dignissimis, & propter quos (ut ante diximus Ecclesia vocatur.