A26886:1474
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending…
Certain disputations of right to sacraments, and the true nature of visible Christianity defending them against several sorts of opponents, especially against the second assault of that pious, reverend and dear brother Mr. Thomas Blake / by Richard Baxter ...
London: printed by R.W. for Nevil Simmons, 1658
Disputation 5: The fifth Disputation.Disputation 5: The fift Disputation.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
30. Bucer, and Marlorate citing him,1 on Joh. 15.2. Quomodo ergo zizania sunt in regno Dei, & putres pisces in reti Evangelico, carens veste nuptiali in nuptiis Christi; ita in Christo est qui non fert fructum; Nomine tenus scilicet, & secundùm externam speciem tantùm, non etiam verâ fide.
- 130. Bucer & Marlorate.
31. Joan. Camero Praelect. de Eccles. pag. 246.1 [3. Negandum est posse sciri distinctè & certò qui sint verae Ecclesiae membra; quae sit vera Ecclesia: at concedendum est tamen posse id sciri distinctè & probabiliter; quae scientia vulgò dicitur Judicium Charitatis.—ergo Ecclesiae dicitur quemadmodum homo. Nam & homo pictus & coloratus à Philosopho dicitur homo; & verus homo dicitur homo: & homini picto & vero quedam sunt communia secundùm quae tam hic quàm ille homo dicitur: attamen nemo cavillabitur constitui sic duo genera hominum.
- 131. Camero
Et pag. 258. [Negamus in ullâ re externâ sitam esse Ecclesiae Essentiam, ideoque nulla vis est quae cogat ut fateamur Essentiam Ecclesie eandem Notam esse, &c.—Consequens est, ut quaecunque Deus pollicetur Ecclesiae suae, seu ea pertineant ad fidem, seu ad mores, intelligenda sint eâ de parte quae proprie sine tropo Ecclesia dicitur, neque convenire Ecclesiae illi quae synecdochicè Ecclesia dicitur, nisi per accidens, respectu scilicet illius partis, quomodo vivere is dicitur, cujus aliqua pars computruit, quanquam pars putrida (quod & Aristoteles nos docuit) non est proprie pars, sed homonymos propter similitudinem & figuram: nam reâpse non est pars quando non est formae totius particeps.]