Pag. 50. Thes. 7. [Est tamen inter ea notabile discrimen, quod penè in omnium sensus incurrit, scilicet, ut jam alibi animadvertimus, sacramenta quidem nemini tribuuntur, nisi qui censeatur implevisse conditionem quam Deus ab hominibus foedere suo exigit? (This is the doctrine that Mr. Blake will not be entreated to understand; viz. that the very Covenanting on our parts, is the first and great condition imposed and required in the Covenant or promise of God; and so when we sincerely covenant, we perform the condition of his Promise. Heart-covenanting is by consenting, ⟨p. 230⟩and Consent joined to Assent is Justifying faith.) At Conditionis impletio dupliciter considera•ur; nimirum, vel in iis momentis quibus praestatur p•imùm; vel in eo tempore quo conservatur & perseverat. Conditi nis autem Evangelicae ea natura est, ut praestari nequeat quin illico introducat eum à quo praestatur in Christi communionem & societatem Ecclesiae, atque adeò quin ei acquirat adoptionem per quam numeratur in Dei filiis. Joan, 4.11. Cum vero conservatur atque persistit, nihil aliud facit nisi quòd easdem illas praerogativas retinet, ne iis excidamus. Baptismus autem in eum finem comparatus est, ut ea omnia obsignet, quatenus communicantur primùm. Coena verò — ut retineantur.] Thes. •. [Sunt enim duo certè genera hominum, quae ad participationem foederis Evangelici à Deo admittuntur; Adultorum scilicet & Infantium. At cuique istorum generum competit una tantummodo ratio introeundi in communionem foederis illius, & omnium rerum quae ex foedere pendent. Adultis scilicet fides, per quam Christi promissiones amplectuntur. Infantibus, conditio nascendi ex parentibus fidelibus. Thes. 11. pag. 51. [Ad vitam spiritualem quod attinet, adulti quidem non intrumittuntur in foederis Evangelici communionem sui nescii. Intromittuntur enim per fidem. Fides autem est actus quidam intellectûs, tanto cum acriore sui sensu conjunctus, quantò intellectus ipse facultas est praestantissima, & cum acerrimo sensu praeditus. —] Thes. 12. Baptismus autem propriè in eum finem destinatus est, ut vitam nobis esse indultam testificaretur.] Thes. 13. [Uno verbo, Baptismo in nobis obsignatur Adoptio nostra.] Thes. 15. [Primarius ejus & magìs proprius usus in eo consistit, ut ipsius peccati destructionem & abolitionem à Christo factam, actu nobis communicari testetur. Pag. 372. Thes. 45.
Pag. 50. Thes. 7. [Est tamen inter ea notabile discrimen, quod penè in omnium sensus incurrit, scilicet, ut jam alibi animadvertimus, sacramenta quidem nemini tribuuntur, nisi qui censeatur implevisse conditionem quam Deus ab hominibus foedere suo exigit? (This is the doctrine that Mr. Blake will not be entreated to understand; viz. that the very Covenanting on our parts, is the first and great condition imposed and required in the Covenant or promise of God; and so when we sincerely covenant, we perform the condition of his Promise. Heart-covenanting is by consenting, ⟨p. 230⟩and Consent joyned to Assent is Justifing faith.) At Conditionis impletio dupliciter considera•ur; nimirum, vel in iis momentis quibus praestatur p•imùm; vel in eo tempore quo conservatur & perseverat. Conditi nis autem Evangelicae ea natura est, ut praestari nequeat quin illico introducat eum à quo praestatur in Christi cōmunionem & societatem Ecclesiae, atque adeò quin ei acquirat adoptionem per quam numeratur in Dei filiis. Joan, 4.11. Cum vero conservatur atque persistit, nihil aliud facit nisi quòd easdem illas praerogativas retinet, ne iis excidamus. Baptismus autem in eum finem comparatus est, ut ea omnia obsignet, quatenus communicantur primùm. Coena verò — ut retineantur.] Thes. •. [Sunt enim duo certè genera hominum, quae ad participationem foederis Evangelici à Deo admittuntur; Adultorum scilicet & Infantium. At cuique istorum generum competit una tantummodo ratio introeundi in communionem foederis illius, & omnium rerum quae ex foedere pendent. Adultis scilicet fides, per quam Christi promissiones amplectuntur. Infantibus, conditio nascendi ex parentibus fidelibus. Thes. 11. pag. 51. [Ad vitam spiritualem quod attinet, adulti quidem non intrumittuntur in foederis Evangelici communionem sui nescii. Intromittuntur enim per fidem. Fides autem est actus quidam intellectûs, tanto cum acriore sui sensu conjunctus, quantò intellectus ipse facultas est praestantissima, & cum acerrimo sensu praeditus. —] Thes. 12. Baptismus autem propriè in eum finem destinatus est, ut vitam nobis esse indultam testificaretur.] Thes. 13. [Vno verbo, Baptismo in nobis obsignatur Adoptio nostra.] Thes. 15. [Primarius ejus & magìs proprius usus in eo consistit, ut ipsius peccati destructionem & abolitionem à Christo factam, actu nobis communicari testetur. Pag. 372. Thes. 45.