Take Mr. Norton's yet larger Concessions, Pag. 110, &c. [Ecclesiae particulars mutuam Communionem inter se inire possunt, & in eis causae Communes omnium Ecclesiarum, i. e. talis res quae omnibus Ecclesiis particularibus Communes sunt, quamvis immediatè unam tantum Ecclesiam tangunt, ut sunt Pastorum ⟨p. 37⟩vocationes, Membrorum excommunicationes, &c. Vel etiam tales res quae immediatè omnes Ecclesias ex aequo tangunt communiter) Communi consensu Ecclesiarum dijudicentur & discernantur]—Pag. 111. [Solummodò inde Colligimus ei potestatem supremam decidendi quaestiones fidei debitam, quod & promptè damus—] Pag. 112. De necessitate Synodorum. Tametsi, Concilia non sint ita absolutè necessaria, ut Ecclesia sine illis nunquam bene esse possit; tamen in tantâ hominum malitia, & temporum perversitate, non tantum insigniter sunt utilia, sed etiam quodammodo necessaria: ita ut Ecclesia salutari hoc remedio non possit carere; sine insigni veritatis, pietatis & Concordiae Christianae detrimento. Nemo, inquit Parkerus, quod sciam, Ecclesiae alicujus reformatae alumnus ante Hugonem Grotium, negavit Synodos esse necessarias: quibus nos [Greek or Hebrew] libenter profitemur, sequentibus freti rationibus. 1. A Natura duce; Cujus dictamine in Controversiis difficilioribus & grandioribus à judicio inferiori ad. praecellentius confugimus. Hinc jus appellationum in causis gravioribus ab inferiori ad superiorem sententiam. Parker: Cum in causis & Personis Ecclesiasticis multae lites oriantur, jus appellationum necessariò concedendum quis neget? Appellationes sunt juris Divini, & naturalis, & in omni societate admodum necessariae, propter multorum judicum iniquitatem & ignorantiam. 2. A fine Concilii—3. Ab exemplo, &c. 4. A Praecellentia Concilii, &c. 5. A [Greek or Hebrew] Ecclesiarum; quam valde tuetur unio sententiarum in Synodis; unde [Greek or Hebrew] suavissima & diuturna, cum doctrina & mores probantur ad invicem: sin autem singulis Ecclesiis particularibus juxta sententias proprias incedere licet, nulla habita vicinarum ratione, quam facilè in parts & dissidia abiturae sunt? 6. A fructu administrationum: quae si caeteris Ecclesiis consentientibus fiant, spes est etiam fore efficaces: sin dissentientibus timendum ne inefficaces sint. E. g. in casu excommunicationis vicinis comprobantibus excommunicatus argutus ab omnibus, dijudicatus ab omnibus, procidens, &c.—Pag.
Take Mr. Norton's yet larger Concessions, Pag. 110, &c. [Ecclesiae particulares mutuam Communionem inter se inire possunt, & in eis causae Communes omnium Ecclesiarum, i. e. talis res quae omnibus Ecclesiis particularibus Communes sunt, quamvis immediatè unam tantum Ecclesiam tangunt, ut sunt Pastorum ⟨p. 37⟩vocationes, Membrorum excommunicationes, &c. Vel etiam tales res quae immediatè omnes Ecclesias ex aequo tangunt communiter) Communi consensu Ecclesiarum dijudicentur & discernantur]—Pag. 111. [Solummodò inde Colligimus ei potestatem supremam decidendi quaestiones fidei debitam, quod & promptè damus—] Pag. 112. De necessitate Synodorum. Tametsi, Concilia non sint ita absolutè necessaria, ut Ecclesia sine illis nunquam bene esse possit; tamen in tantâ hominum malitia, & temporum perversitate, non tantum insigniter sunt utilia, sed etiam quodammodo necessaria: ita ut Ecclesia salutari hoc remedio non possit carere; sine insigni veritatis, pietatis & Concordiae Christianae detrimento. Nemo, inquit Parkerus, quod sciam, Ecclesiae alicujus reformatae alumnus ante Hugonem Grotium, negavit Synodos esse necessarias: quibus nos 〈non-Latin alphabet〉 libenter profitemur, sequentibus freti rationibus. 1. A Natura duce; Cujus dictamine in Controversiis difficilioribus & grandioribus à judicio inferiori ad. praecellentius confugimus. Hinc jus appellationum in causis gravioribus ab inferiori ad superiorem sententiam. Parker: Cum in causis & Personis Ecclesiasticis multae lites oriantur, jus appellationum necessariò concedendum quis neget? Appellationes sunt juris Divini, & naturalis, & in omni societate admodum necessariae, propter multorum judicum iniquitatem & ignorantiam. 2. A fine Concilii—3. Ab exemplo, &c. 4. A Praecellentia Concilii, &c. 5. A 〈non-Latin alphabet〉 Ecclesiarum; quam valde tuetur unio sententiarum in Synodis; unde 〈non-Latin alphabet〉 suavissima & diuturna, cum doctrina & mores probantur ad invicem: sin autem singulis Ecclesiis particularibus juxta sententias proprias incedere licet, nulla habita vicinarum ratione, quam facilè in partes & dissidia abiturae sunt? 6. A fructu administrationum: quae si caeteris Ecclesiis consentientibus fiant, spes est etiam fore efficaces: sin dissentientibus timendum ne inefficaces sint. E. g. in casu excommunicationis vicinis comprobantibus excommunicatus argutus ab omnibus, dijudicatus ab omnibus, procidens, &c.—Pag.