A26898:386
Church-history of the government of bishops and their councils abbreviated including the chief part…
Church-history of the government of bishops and their councils abbreviated including the chief part of the government of Christian princes and popes, and a true account of the most troubling controversies and heresies till the Reformation ... / by Richard Baxter ...
London: printed by B. Griffin for Thomas Simmons, 1680
Church-History OF BISHOPS And their COUNCILS ABRIDGED, &c. › Chapter 3
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
And as to the second Cause, he saith, Ac primum misereri licet nostrae •tatis laborem & praesentium temporum stultas opiniones congemiscere; quibus patrocinari Deo humana creduntur, & ad tuendam Christi Ecclesiam ambitione saculari laboratur. Oro vos, Episcopi, qui hoc vos esse creditis: quibusnam suffragiis ad praedicandum Evangelium Apostoli usi sunt?1 Quibus adjuti potestatibus Christum praedicaverunt, gentesque ferè omnes ex idolis ad Deum transtulerunt? Anne aliquam sibi assumebant è palatio dignitatem, hymnum Deo in carcere inter catenas & post flagella cantantes?—At nunc proh dolor! divinam fidem suffragia terrena commendant; inopsque virtutis sua Christus, dum ambitio nomini suo conciliatur, arguitur.
- 1☜
Add what he saith of the Causes of Errour, Lib. 10. de Trin. initio. Non est amiguum omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse, quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit sensus animorum: Cum adversantium judiciorum affection compugnans, assertionibus his quibus offenditur, contradicit. Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut videtur aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem vel stultae vel vitiosae volun••tis error obnitetur. Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia, & indeflexo […] adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nee studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, & his quae studemus doctrinam coaptamus. Jam•; nominis potius quam naturae erit doctrina quae fingitur, & jam non veri manebit ratio, sed placiti. Caetera ibi videat Lector.
Add what he saith of the Causes of Errour, Lib. 10. de Trin. initio. Non est amiguum omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse, quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit sensus animorum: Cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his quibus offenditur, contradicit. Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit, tamen dum aliud aliis aut videtur aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem vel stultae vel vitiosae voluntis error obnitetur. Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia, & indeflexo adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nee studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, & his quae studemus doctrinam coaptamus. Iam; nominis potius quam naturae erit doctrina quae fingitur, & jam non veri manebit ratio, sed placiti. Caetera ibi videat Lector.