A26912:7
A defence of the principles of love, which are necessary to the unity and…
A defence of the principles of love, which are necessary to the unity and concord of Christians and are delivered in a book called The cure of church-divisions ... / by Richard Baxter ...
London: printed for Nevil Simmons, 1671
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Calvinus in Matth. 13. 35, 36, 37, &c. Hoc porro multis valde absurdum esse videtur, in Ecclesiae sinu foveri vel impios homines, vel profanos vel sceleratos: Adde quod plerique zeli praetextu plus aequo morosi, nisi omnia ad eorum votum composita sint quia nusquam apparet absoluta puritas, tumultuose ab Ecclesia discedunt, vel importuno rigore eam evertunt & perdunt. Quare hic meo judicio simplex est parabolae scopus: Quamdiu in hoc mundo peregrinatur Ecclesia, bonis & sinceris in ea permixtos fore malos & hypocritas, ut se patientia arment filii Dei, & inter offendicula quibus turbari possent, retineant infractam fidei Constantiam—Est quidem haec valde molesta conditio, quod reprobis o•eratur Ecclesia usque ad finem mundi: hoc tamen tempus nobis ad patientiam ideo Christus praescribit, ne vanâ spe nos lactemus.—Graviter quidem Pastores incumbere decet ad purgandam Ecclesiam; Et hac in parte ab omnibus piis adjuvandi sunt, quatenus fert cujusque vocatio. Verum ubi omnes in commune mutuas operas contulerint, non tamen eo usque proficient, ut penitus ab omni sorde purgent ecclesiam.—Deinde etiam eorum Zelum froenare & moderari, qui fas esse non putant societatem nisi cum puris Angelis colere. Qui ad extirpandum quicquid displicet perraepostere festinant, antevertunt quantum in se est, Christi judicium, & ereptum Angelis officium temere sibi usurpant.— ⟨image 3⟩Et in Mat. 6. [Quod Johannes privatam orandi ••r•nam t•adidit suis discipulis, id f•cisse existimo prout temporis ratio fereba•. Res tune valde apud Judaeos corruptas fuisse notum est: Tota certe Religio sic collapsa erat, ut mi•um non sit precandi morem à pa•cis rite cultum fuisse. Ru•sus quum instar•t promiss• redemptio, sidelium mentes precand• ad ejus spem & dsiderium exitari oportuit. Johannes ex variis Scripturae locis certam aliquam precationem conficere potuit quae tempori congrueret, ac propius accederet ad spirituale Christi regnum— Et in