Wycliffe Trialog. l. 4. Cap. 11. Et primo videamus ubi baptismus in Evangelio stabilitur: Nam lege Mat. ult. quomodo Christus mandavit suis Apostolis, Ite, docete, &c. et hinc Philippus baptizans Eunuchum Act. 8. prius instruxit eum in fide—et propter hanc formam verborum Christi Mat ult. Ecclesia nostra adducit fideles pro Infante qui discretionem non attigerat respondentes: et tales compatres communiter faciunt, quod filii sui quos de baptismo elevant, sint in Oratione dominica et symbolo instructi: et alii qui discretionem attigerant, dumb instruuntur in fide Christi, ante suum baptismum vocantur Catechumeni: Hoc autem sacramentum est tam necessarium viatori, quod Christus dicit Nicodemo, Joh. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, &c. Ex tanta itaque authoritate fidei Scripturae sunt fideles generaliter baptizati: et ordinavit ecclesia quod quaelibet persona fidelis i• necessitatis articulo poterit baptizari — Nec refert sive immergantur semel vel ter; sive aquae super capita sua effundantur: sed faciendum est secundum consuetudinem loci quem quis incolit, tam in uno ritu legitimo quam in alio: Quia certum est quod corporalis baptizatio sive lotio modicum valet, nisi adsit lotio mentis per spiritum sanctum, à peccato originali vel actuali. Hoc est enim Principium in hac fide, quod quicunque rite baptizatus fuerit, baptismus delet quodcunque peccatum invenerit in homine baptizando. ⟨p. 355⟩Et quia ad delationem peccati requiritur satisfactio, et non potest fieri satisfactio pro peccato nisi per mortem Christi, ideo dicit Apostolus Rom. 6. Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ejus baptizati sumus.
Wickliffe Trialog. l. 4. Cap. 11. Et primo videamus ubi baptismus in Evangelio stabilitur: Nam lege Mat. ult. quomodo Christus mandavit suis Apostolis, Ite, docete, &c. et hinc Philippus baptizans Eunuchum Act. 8. prius instruxit eum in fide—et propter hanc formam verborum Christi Mat ult. Ecclesia nostra adducit fideles pro Infante qui discretionem non attigerat respondentes: et tales compatres communiter faciunt, quod filii sui quos de baptismo elevant, sint in Oratione dominica et symbolo instructi: et alii qui discretionem attigerant, dum instruuntur in fide Christi, ante suum baptismum vocantur Catechumeni: Hoc autem sacramentum est tam necessarium viatori, quod Christus dicit Nicodemo, Joh. 3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, &c. Ex tanta itaque authoritate fidei Scripturae sunt fideles generaliter baptizati: et ordinavit ecclesia quod quaelibet persona fidelis i• necessitatis articulo poterit baptizari — Nec refert sive immergantur semel vel ter; sive aquae super capita sua effundantur: sed faciendum est secundum consuetudinem loci quem quis incolit, tam in uno ritu legitimo quam in alio: Quia certum est quod corporalis baptizatio sive lotio modicum valet, nisi adsit lotio mentis per spiritum sanctum, à peccato originali vel actuali. Hoc est enim Principium in hac fide, quod quicunque rite baptizatus fuerit, baptismus delet quodcunque peccatum invenerit in homine baptizando. ⟨p. 355⟩Et quia ad delationem peccati requiritur satisfactio, et non potest fieri satisfactio pro peccato nisi per mortem Christi, ideo dicit Apostolus Rom. 6. Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ejus baptizati sumus.