A26959:941
More proofs of infants church-membership and consequently their right to baptism, or, A second…
More proofs of infants church-membership and consequently their right to baptism, or, A second defence of our infant rights and mercies in three parts ... / by Richard Baxter.
London: printed for N. Simmons and J. Robinson, 1675
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ALITH. Sed dic rogo clarius quomodo Christus qui tantum odivit signa sensibilia, tantam necessitatem salvationis posuit in hujusmodi lotione: Videtur enim derogare divinae liberalitati atque potentiae, quod Deus non posset intercedere toto merito suo atque passione, salvare Infantem, vel adultum fidelem, nisi vetula vel alio viante baptizetur communiter infideli: similiter, delato Infante fidelium ad ecclesiam, ut secundum Christi regulam baptizetur, et deficiente aqua vel requisitis aliis, stante pia intentione totius populi, interim mortuo naturaliter, nutu Dei, videtur grave damnationem Infantis hujusmodi definire specialiter, cum nec infans iste, nec populus peccavit ut taliter damnaretur. Ubi est ergo misericors liberalitas Christi Dei, si talis proles fidelium propter illud quod non est in potestate eorum damnabitur, cum Deus secundum principia Theologiae communia sit pronior ad praemiandum homines quam ad dammandum: et specialiter merito et passione Christi tantum sua tentoria dilatante?
ALITH. Sed dic rogo clarius quomodo Christus qui tantum odivit signa sensibilia, tantam necessitatem salvationis posuit in hujusmodi lotione: Videtur enim derogare divinae liberalitati atque potentiae, quod Deus non posset intercedere toto merito suo atque passione, salvare Infantem, vel adultum fidelem, nisi vetula vel alio viante baptizetur communiter infideli: similiter, delato Infante fidelium ad ecclesiam, ut secundum Christi regulam baptizetur, et deficiente aqua vel requisitis aliis, stante pia intentione totius populi, interim mortuo naturaliter, nutu Dei, videtur grave damnationem Infantis hujusmodi definire specialiter, cum nec infans iste, nec populus peccavit ut taliter damnaretur. Ʋbi est ergo misericors liberalitas Christi Dei, si talis proles fidelium propter illud quod non est in potestate eorum damnabitur, cum Deus secundum principia Theologiae communia sit pronior ad praemiandum homines quam ad dammandum: et specialiter merito et passione Christi tantum sua tentoria dilatante?
Which is thus Englished.