A27004:2354
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural…
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural evidence the being of God ... : the second part, of Christianity, proving by evidence supernatural and natural, the certain truth of the Christian belief ... / by Richard Baxter ... ; also an appendix defending the soul's immortality against the Somatists or Epicureans and other pseudo-philosophers.
London: printed by R. White for Fran. Titon, 1667
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Page 226. he saith of them that plead for the souls mortality, [Praeclarum nescio quid adepti sunt, qui didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. —Quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? sed plurimi contra nituntur, animosque quasi capite damnatos morte mulctant: neque aliud est quidquam cur incredibilis his animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intelligere, & cogitatione comprehendere: Quasi vero intelligant qualis sit in ipso corpore! quae confirmatio! quae magnitudo! qui locus.— Haec reputent isti qui negant animum sine corpore see intelligere posse: videbunt, quem in ipso corpore intelligant! Mihi quidem naturam animi intuenti, multò difficilior occurrit cogitatio, multóque obscurior, qualis animus in corpore sit, tanquam alienae domi, quam qualis cum exierit, & in liberum coelum, quasi in domum suam venerit. Si enim quod nunquam vidimus, id quale sit intelligere non possumus. Certe & Deum ipsum, & divinum animum corpore liberatum, •ogitatione complecti non possumus.—
Page 226. he saith of them that plead for the souls mortality, [Praeclarum nescio quid adepti sunt, qui didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. —Quid habet ista res aut laetabile aut gloriosum? sed plurimi contra nituntur, animosque quasi capite damnatos morte mulctant: neque aliud est quidquam cur incredibilis his animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intelligere, & cogitatione comprehendere: Quasi vero intelligant qualis sit in ipso corpore! quae confirmatio! quae magnitudo! qui locus.— Haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intelligere posse: videbunt, quem in ipso corpore intelligant! Mihi quidem naturam animi intuenti, multò difficilior occurrit cogitatio, multóque obscurior, qualis animus in corpore sit, tanquam alienae domi, quam qualis cum exierit, & in liberum coelum, quasi in domum suam venerit. Si enim quod nunquam vidimus, id quale sit intelligere non possumus. Certe & Deum ipsum, & divinum animum corpore liberatum, •ogitatione complecti non possumus.—
Page 225. Atque ea profecto tum multo puriora, & dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert, liber animus pervenerit— Cum nihil erit praeter animum, nulla res objecta, impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit; Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia spectacula, animus in locis coelestibus esset habiturus.—