A27004:2359
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural…
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural evidence the being of God ... : the second part, of Christianity, proving by evidence supernatural and natural, the certain truth of the Christian belief ... / by Richard Baxter ... ; also an appendix defending the soul's immortality against the Somatists or Epicureans and other pseudo-philosophers.
London: printed by R. White for Fran. Titon, 1667
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pag. 232. Haec igitur & alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel Effector, si haec nata sunt ut Platoni videtur, vel si semper fuerint ut Aristoteli placet, moderator tanti operis & muneris? sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut Deum non vides, tamen ut Deum agnoscis ex operibus ejus, sic ex memoria rerum & invention & celeritate motus, omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis agnoscito. In quo igitur est loco? — Ubi ubi sit animus, certe quidem in te est. Quae est ei natura? Propria puto & sua. Sed fac igneam, fac spirabilem! Nihil ad id de quo agimus: Illud modo videto: ut Deum noris, etsi ejus ignores & locum & faciem: sic Animum tibi tuum notum esse oportere, etiamsi ejus ignores & locum & formam: In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi planè in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admistum, nihil concretum, ⟨p. 593⟩nihil copulatum, nihil coagmentatum, nihil duplex. Quod cum it a sit, certè nec secerni, nec dividi, nec descerpi, nec distrahi potest; nec interire igitur. Est enim interitus quasi discessus & secretio, ac direptus earum partium, quae ante interitum junction aliqua tenebantur. His & talibus adductus Socrates, nec patronum quaesivit ad judicium capitis, nec judicibus supplexfuit, adhibuitque liberam contumaciam, à magnitudine animi ductam, non à superbia: & supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit, & paucis ante diebus, cum facile posset educi è custodia, noluit: Et cum penè in manu jam mortiferum illud teneret poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in Coelum videretur ascendere. Ita enim censebat, itaque disseruit; Duas esse vias, duplicesque cursus animorum è corpore excedentium: Nam qui se humanis vitiis contaminassent, & see •otos libidinibus dedissent— iis devium quoddam iter esse, seclusum a Concilio deorum. Qui autem se integros castosque servavissent, quibusque fuisset minima cum corporis contagio, seseque ab his semper sevocassent, essentque in corporibus humanis, vitam imitati deorum, his ad illos a quibus essent profecti reditum facilem patere. — Cato autem sic abiit e vita, ut causam moriendi nactum se esse gauderet. Vetat enim Dominus ille in nobis Deus missu hinc nos suo demigrare. Cum vero causam justam Deus ipse dederit, ut tunc Socrati, nunc Catoni, saepe multis;
Pag. 232. Haec igitur & alia innumerabilia cum cernimus, possumusne dubitare, quin his praesit aliquis vel Effector, si haec nata sunt ut Platoni videtur, vel si semper fuerint ut Aristoteli placet, moderator tanti operis & muneris? sic mentem hominis, quamvis eam non videas, ut Deum non vides, tamen ut Deum agnoscis ex operibus ejus, sic ex memoria rerum & inventione & celeritate motus, omnique pulchritudine virtutis vim divinam mentis agnoscito. In quo igitur est loco? — Ʋbi ubi sit animus, certe quidem in te est. Quae est ei natura? Propria puto & sua. Sed fac igneam, fac spirabilem! Nihil ad id de quo agimus: Illud modo videto: ut Deum noris, etsi ejus ignores & locum & faciem: sic Animum tibi tuum notum esse oportere, etiamsi ejus ignores & locum & formam: In animi autem cognitione dubitare non possumus, nisi planè in physicis plumbei sumus, quin nihil sit animis admistum, nihil concretum,