A27004:65
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural…
The reasons of the Christian religion the first part, of godliness, proving by natural evidence the being of God ... : the second part, of Christianity, proving by evidence supernatural and natural, the certain truth of the Christian belief ... / by Richard Baxter ... ; also an appendix defending the soul's immortality against the Somatists or Epicureans and other pseudo-philosophers.
London: printed by R. White for Fran. Titon, 1667
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
PART I. Of Natural Religion, or GODLINESS.
Non tam authoritatis in disputando, quàm Rationis momenta quaerenda sunt. Cicer. de Nat. Deor. 1. p. 6. Animo ipso animus videtur, & nimirum, hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet UT SE quisque NOSCAT: Non enim credo id praecipit ut membra nostra, aut staturam figurámve noscamus: Neque nos corpora sumus […] neque ego tibi dicens hoc CORPORI tuo dico. Cum igitur NOSCE TE, dicit, hoc dicit, NOSCE ANIMUM TUUM. Nam corpus quidem quasi vas est, aut aliquod animi receptaculum: ab ANIMO tuo quicquid agitur id agitur à te. Hunc igitur nosce nisi Divinum esset, non esset hoc acrioris cujusdam animi praeceptum, sic ut tributum Deo sit, hoc est, SEIPSUM posse cognoscere, sed fi qualis sit animus, ipse animus nesciat, dic quaeso, ne esse quidem se sciet? Cicero Tuscul. Quast. l. 1. pag. (mihi) 226, 227. Patet aeternum id esse quod seipsum movet: & quis est qui hanc naturam animis tributam neget. Inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo.— Sentit igitur animus se moveri: Quod cum sentit, illud una sentit, see vi suâ, non aliena moveri; nec accidere posse ut ipse unquam à se deseratur, ex quo efficitur aeternitas. Id. ibid.
Non tam authoritatis in disputando, quàm Rationis momenta quaerenda sunt. Cicer. de Nat. Deor. 1. p. 6. Animo ipso animus videtur, & nimirum, hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet UT SE quisque NOSCAT: Non enim credo id praecipit ut membra nostra, aut staturam figurámve noscamus: Neque nos corpora sumus 〈…〉 neque ego tibi dicens hoc CORPORI tuo dico. Cum igitur NOSCE TE, dicit, hoc dicit, NOSCE ANIMUM TUUM. Nam corpus quidem quasi vas est, aut aliquod animi receptaculum: ab ANIMO tuo quicquid agitur id agitur à te. Hunc igitur nosce nisi Divinum esset, non esset hoc acrioris cujusdam animi praeceptum, sic ut tributum Deo sit, hoc est, SEIPSUM posse cognoscere, sed fi qualis sit animus, ipse animus nesciat, dic quaeso, ne esse quidem se sciet? Cicero Tuscul. Quast. l. 1. pag. (mihi) 226, 227. Patet aeternum id esse quod seipsum movet: & quis est qui hanc naturam animis tributam neget. Inanimum est enim omne quod pulsu agitatur externo.— Sentit igitur animus se moveri: Quod cum sentit, illud una sentit, se vi suâ, non aliena moveri; nec accidere posse ut ipse unquam à se deseratur, ex quo efficitur aeternitas. Id. ibid.