A27059:42
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of…
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our nearer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tully / by Richard Baxter.Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our neerer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tullie / by Richard Baxter.
London: printed for Robert Gibbs, 1675
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sect. 30. 1. Tertullian saith, (advers. Marcion. li. 2. c. 15. p. 467. c. 1.) 1. Justitiam ergo primo judicis despise, cujus si ratio constiterit, tunc & severitas, & per quae severitas decurrit, rationi & justitiae reputabuntur. Acne pluribus immoremur, asserite causas, caeteras quoque ut sententias condemnetis: excusate delicta, ut judicia reprobetis. Nolite reprehendere judicem, sed revincite malum judicem: nam etsi patrum delicta ex filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes, legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem, quam suam curet? Sed & si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito ejus, cur non & reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia ita & offensa; ut per totum genus & gratia decurreret, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse, & filiorum dents obstupuisse, id est, non sampturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum; ut post duritiam populi, duritia legis edomita, justitia jam non genus, sed persnas judicaret. Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta, ⟨p. 23⟩cognosces: ad illos scilicet, qui hano ultro sibi sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra & filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia Dei censuit, quod jam audierat. Bona igitur & severitas quia justa, si bonus judex, id est, justus. Item caetera bona, per quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevita. Debita enim omnia haec sunt severitati, sicut severitas debitum est justitiae. Vindicanda erit procacitas aetatis verecundiam debentis: atque ita non poterunt judici exprobrari quae judici accidunt, carentia & ipsa culpa, sicut & judex.
Sect. 30. 1. Tertullian saith, (advers. Marcion. li. 2. c. 15. p. 467. c. 1.) 1. Justitiam ergo primo judicis despice, cujus si ratio constiterit, tunc & severitas, & per quae severitas decurrit, rationi & justitiae reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas, caeteras quoque ut sententias condemnetis: excusate delicta, ut judicia reprobetis. Nolite reprehendere judicem, sed revincite malum judicem: nam etsi patrum delicta ex filiis exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes, legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem, quam suam curet? Sed & si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine ullo adhuc merito ejus, cur non & reatus patrum in filios quoque redundaret? Sicut gratia ita & offensa; ut per totum genus & gratia decurreret, salvo eo quod postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse, & filiorum dentes obstupuisse, id est, non sampturum patrem delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti sui reum futurum; ut post duritiam populi, duritia legis edomita, justitia jam non genus, sed persnas judicaret. Quanquam si evangelium veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in filios patrum delicta,