A27059:43
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of…
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our nearer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tully / by Richard Baxter.Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our neerer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tullie / by Richard Baxter.
London: printed for Robert Gibbs, 1675
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sect. 31. II. Cyprian de Lapsis, p. 279. Ac nequid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit, dicent; Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo & poculo Domini ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia; parents sensimus patricidas: Illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt, ut dum parvi & improvidi, & tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, aliena fraud caperemur.
Sect. 31. II. Cyprian de Lapsis, p. 279. Ac nequid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt parvuli quod in primo statim nativitatis exordio fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit, dicent; Nos nihil fecimus, nec derelicto cibo & poculo Domini ad profana contagia sponte properavimus; perdidit nos aliena perfidia; parentes sensimus patricidas: Illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem Deum negaverunt, ut dum parvi & improvidi, & tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum jungimur, aliena fraude caperemur.
Sect. 32. III. Leonis magni Epist. Decret. 86. p. 156. Parentum quoque peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum, ⟨p. 24⟩sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe sententia Reddam peccata patrum in filios, tenet eos utique antequam per regenerationem ad testamentum novum incipiant pertinere: quod testamentum prophetabatur, cum diceretur per Ezechielem, non accepturos filios peccata patrum suorum, nec ulterius futuram in Israel parabolam illam, Patres manducaverunt uvam acerbam, & dents filiorum obstupescunt. Ideo enim quisque renascitur, ut solvatur in eo, quicquid peccati est, cum quo nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur, possunt & ponitendo sanari, sicut etiam post baptismum fieri videmus. Ac per hoc non est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est generatio, usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat, In iniquitatibus conceptus sum, & in peccatis matter mea in utero me aluit. Neque hic dixit, in iniquitate, vel in peccato, cum hoc recte dici posset; sed iniquitates & peccata dicere maluit: quia & in illo uno, quod in omnes homines pertransivit, quodque tam magnum est, ut eo mutaretur & converteretur in necessitatem mortis humana natura (sicut supra disserui,) reperiuntur plura peccata, & alia parentum, quae licet non possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios, nisi gratuita gratia & misericordia divina subveniat. A parvulo enim recens nato,