A27059:46
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of…
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our nearer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tully / by Richard Baxter.Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our neerer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tullie / by Richard Baxter.
London: printed for Robert Gibbs, 1675
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sect. 34. V. August. Enchirid. ad Laurent. cap. 46, 47. pag. (edit. Paris) 74. Neque dixit in iniquitate, vel peccato, cum & hoc recte dici posset; sed iniquitates & peccata dicere maluit: Quia & in illo uno quod in omnes homines pertransiit reperiuntur plura peccata, & alia parentum, quae etsi non ita possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios nisi gratuita gratia, & misericordia divina subveniet. Sed de peccatis aliorum parentum quibus ab ipso Adam usque ad Patrem suum, progeneratoribus ⟨p. 26⟩suis quisque succedit, non immerito disceptari potest, Utrum omnium malis actibus & multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur, ut tanto pejus quanto posterius quisque nascatur? an propterea Deus in tertiam & quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum suorum culpas non extendit ulterius moderation miserationis suae, ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab initio generis humani omnium precedentium parentum suorum originaliter peccata contrabere, & poenas pro eis debitas pendere? An aliud aliquid de re tanta in Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractatis valeat vel non valeat reperiri, temere non audeo affirmare.
Sect. 34. V. August. Enchirid. ad Laurent. cap. 46, 47. pag. (edit. Paris) 74. Neque dixit in iniquitate, vel peccato, cum & hoc recte dici posset; sed iniquitates & peccata dicere maluit: Quia & in illo uno quod in omnes homines pertransiit reperiuntur plura peccata, & alia parentum, quae etsi non ita possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios nisi gratuita gratia, & misericordia divina subveniet. Sed de peccatis aliorum parentum quibus ab ipso Adam usque ad Patrem suum, progeneratoribus ⟨p. 26⟩suis quisque succedit, non immerito disceptari potest, Vtrum omnium malis actibus & multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur, ut tanto pejus quanto posterius quisque nascatur? an propterea Deus in tertiam & quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum suorum culpas non extendit ulterius moderatione miserationis suae, ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab initio generis humani omnium precedentium parentum suorum originaliter peccata contrabere, & poenas pro eis debitas pendere? An aliud aliquid de re tanta in Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractatis valeat vel non valeat reperiri, temere non audeo affirmare.