A27059:51
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of…
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our nearer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tully / by Richard Baxter.Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our neerer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tullie / by Richard Baxter.
London: printed for Robert Gibbs, 1675
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Si hoc ut jam diximus, constituatur, quaeret quispiam, quid discriminis sit inter peccatum originis, & illud quod a proximis parentibus ⟨p. 30⟩contrabitur? Respondemus propagationem originalis peccati, esse perpetuam, quemadmodum sacrae literae docent: aliorum vero peccatorum continuationem non esse necessariam. Aliquando enim a proximis parentibus nihil vitii transmittitur ad liberos, excepto peccato originis. Videtur enim Deus modum praefixisse, ne malum grassetur in immensum, & hanc mali propagationem suspendere.—Quare quod ad hanc rem attinet, libenter assentior Augustino, probabile esse & Scripturis consentaneum, (istamque sententiam Martinus Bucerus vir doctissimus juxtaque sanctissimus probavit,) vitia privata in filios propagari a parentibus: sed notandum, hoc esse contingens, non necessarium. Nam Deus quandoque parentum peccata suspendit, & pro sua bonitate non patitur naturam hominum prorsus perdi. Quando autem traducem istam peccatorum, aut reprimere velit, aut sinner locum habere, ipse solus novit. Nobis tamen satis est, haec duo considerare: primum peccatum a parentibus diffundi in liberos: alterum id Dei beneficio interdum prohiberi, quod tamen de peccato originis dici nullo modo potest. Omnes enim eo infecti nascimur. Atque bactenus ex Epistol. ad Roman. cap. 5. in haec verbi, Quemadmodum per inobedientiam, &c. Vide similem locum in Gen. 8. ver. 21.
Si hoc ut jam diximus, constituatur, quaeret quispiam, quid discriminis sit inter peccatum originis, & illud quod a proximis parentibus ⟨p. 30⟩contrabitur? Respondemus propagationem originalis peccati, esse perpetuam, quemadmodum sacrae literae docent: aliorum vero peccatorum continuationem non esse necessariam. Aliquando enim a proximis parentibus nihil vitii transmittitur ad liberos, excepto peccato originis. Videtur enim Deus modum praefixisse, ne malum grassetur in immensum, & hanc mali propagationem suspendere.—Quare quod ad hanc rem attinet, libenter assentior Augustino, probabile esse & Scripturis consentaneum, (istamque sententiam Martinus Bucerus vir doctissimus juxtaque sanctissimus probavit,) vitia privata in filios propagari a parentibus: sed notandum, hoc esse contingens, non necessarium. Nam Deus quandoque parentum peccata suspendit, & pro sua bonitate non patitur naturam hominum prorsus perdi. Quando autem traducem istam peccatorum, aut reprimere velit, aut sinere locum habere, ipse solus novit. Nobis tamen satis est, haec duo considerare: primum peccatum a parentibus diffundi in liberos: alterum id Dei beneficio interdum prohiberi, quod tamen de peccato originis dici nullo modo potest. Omnes enim eo infecti nascimur. Atque bactenus ex Epistol. ad Roman. cap. 5. in haec verbi, Quemadmodum per inobedientiam, &c. Vide similem locum in