A27059:54
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of…
Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our nearer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tully / by Richard Baxter.Two disputations of original sin I. of original sin as from Adam, II. of original sin as from our neerer parents : written long ago for a more private use, and now published (with a preface) upon the invitation of Dr. T. Tullie / by Richard Baxter.
London: printed for Robert Gibbs, 1675
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sect. 39. X. Ursin. Catech. edit. Parei de Peccat. Orig. pag. 45. [Obj. 6. In quos peccata omnium majorum transeunt, miseriores erunt illis, in quos tantum aliquorum peccata propagantur: At si peccatum in posteros transit, in postremos homines, omnia majorum, in priores eorum tantum qui precesserunt, ⟨p. 32⟩peccata derivantur; ergo posteriors erunt miseriores: Hoc vero absurdum videtur, & eum justitia Dei pugnans. Respon. Non foret absurdum, etiamsi Deus posteriores magis desereret ac puniret: nam quanto plura peccata a genere humano cumulantur, tanto magis ira Dei accenditur & exasperatur poena, juxta illud, Nondum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum, &c. Ut veniat super vos omnis sanguis justus, &c. Sed & minor negatur: etsi enim Deus propter justitiam suam, peccatum originis, hoc est vitium naturae & reatum in omnes posteros transire sinit, tamen simul ex misericordia metas figit peccato, ut non semper majorum peccata actualia imitentur & luant posteri, nec semper malorum parentum mali aut deteriores ac miseriores liberi existent.]
Sect. 39. X. Ursin. Catech. edit. Parei de Peccat. Orig. pag. 45. [Obj. 6. In quos peccata omnium majorum transeunt, miseriores erunt illis, in quos tantum aliquorum peccata propagantur: At si peccatum in posteros transit, in postremos homines, omnia majorum, in priores eorum tantum qui precesserunt, ⟨p. 32⟩peccata derivantur; ergo posteriores erunt miseriores: Hoc vero absurdum videtur, & eum justitia Dei pugnans. Respon. Non foret absurdum, etiamsi Deus posteriores magis desereret ac puniret: nam quanto plura peccata a genere humano cumulantur, tanto magis ira Dei accenditur & exasperatur poena, juxta illud, Nondum completae sunt iniquitates Amorrhaeorum, &c. Vt veniat super vos omnis sanguis justus, &c. Sed & minor negatur: etsi enim Deus propter justitiam suam, peccatum originis, hoc est vitium naturae & reatum in omnes posteros transire sinit, tamen simul ex misericordia metas figit peccato, ut non semper majorum peccata actualia imitentur & luant posteri, nec semper malorum parentum mali aut deteriores ac miseriores liberi existant.]