A47571:57
Rhetoricae adumbratio opera & studio
Rhetoricae adumbratio opera & studio / H. Knollys.
Londini : s.n, 1663
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Logismo sunt quinque. Ecphonesis, Epanorthosis, Aposiopesis, Apostrophe, Prosopopoeia.
In Dialogismo quinque. Aporia, Anacaenosis, Occupatio, Epitrope, Synchoresis.
1. Ecphonesis est Oratio Pathetica per Adverbium exclamandi express•m vel intellectum: Ingens ad everberandos Auditorum animos Instrumentum: ut, O Clementiam admirabilem! O domus antiqua! heu quam dispari domino dominaris!
Fit autem per modum Admirationis, desperationis, optationis, irrisionis, gaudii, commiserationis, doloris, invocationis, deprecationis, imprecationis.
Epiphonema est Exclamationis species, quae ad finem rei narratae addi solet: ut, Tantae mo'is erat Romanam condere gentem.