A47571:75
Rhetoricae adumbratio opera & studio
Rhetoricae adumbratio opera & studio / H. Knollys.
Londini : s.n, 1663
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Responsio dicitur Prosapodosis sive' [Greek or Hebrew], cujus signa sunt, tamen, at juquam ego, respondeo hunc in modum, &c.
Responsio dicitur Prosapodosis sive' 〈non-Latin alphabet〉, cujus signa sunt, tamen, at iuquam ego, respondeo hunc in modum, &c.
Prolepsis fere Prosopopoeiam conjunctam habet; ideoque alias obliqua, alias directa est: ut, Dicet aliquis, haec est igitur tua disciplina? Sic tu instituis adolescents?
Prolepsis fere Prosopopoeiam conjunctam habet; ideoque alias obliqua, alias directa est: ut, Dicet aliquis, haec est igitur tua disciplina? Sic tu instituis adolescentes?
4. Epitrope est, cum facti cujuspiam licentia condonatur. Estque Seria vel Ironica. Habes igitur, Tubero, (quod est accusatori maxime optandum) confitentem reum. Sed tamen hoc ita confitentem, se in ea parte fuisse, qua te, Tubero, qua virum omni laud dignum, Patrem tuum.
4. Epitrope est, cum facti cujuspiam licentia condonatur. Estque Seria vel Ironica. Habes igitur, Tubero, (quod est accusatori maxime optandum) confitentem reum. Sed tamen hoc ita confitentem, se in ea parte fuisse, qua te, Tubero, qua virum omni laude dignum, Patrem tuum.