A53686:101
The Doctrine of Justification by Faith
The doctrine of justification by faith through the imputation of the righteousness of Christ, explained, confirmed, & vindicated by John Owen ...
London: printed for R. Boulter, 1677
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Christo insertis, conglutinatis & unitis & sua ⟨p. 45⟩nostra facit, suas divitias nobis communicat, suam justitiam inter Patris judicium & nostram injustitiam interponit, & sub ea veluti sub umbone ac clypeo a divina, quam commeruimus, ira nos abscondit, tuetur ac protegit, imo eandem nobis impertit & nostram facit, qua tecti ornatique audacter & secure jam divino nos sistamus Tribunali & Judicio: justique non solum appareamus, sed etiam simus. Quemadmodum enim unius delicto peccatores nos etiam factos affirmat Apostolus: ita unius Christi justitiam in justificandis nobis omnibus efficacem esse; Et sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per Obedientiam unius justi (inquit) constituentur multi. Haec est Christi justitia, ejus Obedientia, qua voluntatem Patris sui perfecit in omnibus; sicut contra nostra injustitia, est nostra inobedientia, & mandatorum Dei praevaricatio. In Christi autem obedientia quod nostra collocatur justitia inde est, quod nobis illi incorporatis, ac si nostra esset, accepta ea fertur: ut ea ipsa etiam nos justi habeamur. Et velut ille quondam Jacob, quum nativitate primogenitus non esset, sub habitu fratris occultatus, atque ejus veste indutus, quae odorem optimum spirabat, seipsum insinuavit Patri, ut sub aliena persona benedictionem primogeniturae acciperet: Ita & nos sub Christi primogeniti fratris nostri preciosa puritate delitescere, bono ejus odour fragrare, ejus perfection vitia nostra sepeliri & obtegi, atque ita nos piissimo Patri ingerere, ut justitiae benedictionem ab eodem assequamur▪ necesse est. And afterwards. Justificat ergo nos Deus Pater bonitate sua gratuita, quo nos in Christo complectitur, dum eidem insertos innocentia & justitia Christi nos induit; quae una ut vera & perfecta est, quae Dei sustinere conspectum potest, ita unum pro nobis sisti oportet Tribunali divini judicii & veluti causae nostrae intercessorem eidem repraesentari: qua subnixi etiam hic obtineremus remissionem peccatorum nostrorum assiduam: cujus puritate velatae non imputantur nobis sordes nostrae, imperfectionum immunditiae, sed veluti sepultae conteguntur, ne in judicium Dei veniant: donec confecto in nobis, & plane extincto veteri ⟨p. 46⟩homine, divina bonitas nos in beatam pacem cum novo Adam recipiat. God was in Christ saith the Apostle, reconciling the world unto himself; not imputing-unto men their sins.