A64003:75
A treatise of Mr. Cottons clearing certain doubts concerning predestination together with an examination…A treatise of Mr. Cottons clearing certaine doubts concerning predestination together with an examination…
A treatise of Mr. Cottons clearing certain doubts concerning predestination together with an examination thereof / written by William Twice ...A treatise of Mr. Cottons clearing certaine doubts concerning predestination together with an examination thereof / written by William Twisse ...
London: printed by J.D. for Andrew Crook, 1646
AN EXAMINATION of a Treatise written by Master Cotton, for the clea… › Question 1: QUESTION. 1.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
1. Omnium quae Deus ab aeterno in meant sua facere excogitavit, primum fuit, unio hypostatica verbi divini: Secundum, praedestinatio omnium electorum: Tertium, naturae rerum conditio. Ac proinde priora sunt supernaturalia quam naturalia, & ordo naturae praesupponit ordinem gratiae.
1. Omnium quae Deus ab aeterno in mente sua facere excogitavit, primum fuit, unio hypostatica verbi divini: Secundum, praedestinatio omnium electorum: Tertium, naturae rerum conditio. Ac proinde priora sunt supernaturalia quam naturalia, & ordo naturae praesupponit ordinem gratiae.
2. Nullius futuri praescientia praesupponitur in mente Dei ad praedestinationem, sed omnia ex ipsa sequuntur: atque adeò nihil prorsus ab aeterno decrevit Deus facere, vel in tempore facit, nihil permittit, sive intendit, sive naturale, sive supernaturale, sive res sit magni ponderis, sive minimi & fere nullius, quod non inde perveniat, sitque effectus & medium praedestinationis electorum & Christi. Atque adeò omnia cadunt sub ordine divinae praedestinationis, tanquam media ad Christi & sanctorum gloriam ordinata.
3. Non est aliqua alia providentia in Deo antecedens praedestinationem, ex qua, scil. providentia, proveniant res naturals & quidam alij effectus supernaturales; sed unica est duntaxat providentia, ipsaque est praedestinatio, ex qua omnia in universum nullo prorsus excepto, habent sequi. Atque adeò juxta hanc conclusionem totum universum ut complectitur, naturalia & supernaturalia, bora & mala, substantias & accidentia, & omnes in universum modos essendi & operandi, non solùm in generall, sed in specie & individuo, sunt consideranda, tanquam unicam objectum total divinae praedestinationis, ita ut nihil omnino sit quod subterfugiat illius objecti latitudinem, & quod non cadat sub actu illo praedestinationis.