A64003:81
A treatise of Mr. Cottons clearing certain doubts concerning predestination together with an examination…A treatise of Mr. Cottons clearing certaine doubts concerning predestination together with an examination…
A treatise of Mr. Cottons clearing certain doubts concerning predestination together with an examination thereof / written by William Twice ...A treatise of Mr. Cottons clearing certaine doubts concerning predestination together with an examination thereof / written by William Twisse ...
London: printed by J.D. for Andrew Crook, 1646
AN EXAMINATION of a Treatise written by Master Cotton, for the clea… › Question 1: QUESTION. 1.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His second proof is taken from that Ephes. 1. 4. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Loquitur vero de Christo homine, viz. de Christo capite, ut expresse ibi dicit Hieronymus, & ex contextu apertissimè liquet. Certè, aut ego fallor, aut D. Paulus non id tantum intendit, quod, viz. nos Deus in Christo elegerit ante veram & realem mundi constitutionem, quae fuit abhinc sex mille annis in tempore facta. Quod enim nos in Christo elegisset ante illam temporariam rerum creationem, non erit quid magnum & tanto calamo dignum; Sic enim etiam boves & lapides elegit: i. Decrevit & praevidit ante temporariam rerum creationem, quand•quid•m priusquam in tempore quidquam faceret, jam illud ante mundi constitutionem & ab aeterno excogitaverat ac decreverat ut faceret; aliquid ergo altius & divinius Paulus intendit, nempe, quod in sua Deus aeternitate cum excogitavit de constituendo mundo, jam prius ordine rationis excogitaverat de electione electorum, jam (inquam) Christum intenderat & praeviderat, & in ipso praedestinatos elegerat.
His second proofe is taken from that Ephes. 1. 4. Elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Loquitur vero de Christo homine, viz. de Christo capite, ut expresse ibi dicit Hieronymus, & ex contextu apertissimè liquet. Certè, aut ego fallor, aut D. Paulus non id tantum intendit, quod, viz. nos Deus in Christo elegerit ante veram & realem mundi constitutionem, quae fuit abhinc sex mille annis in tempore facta. Quod enim nos in Christo elegisset ante illam temporariam rerum creationem, non erit quid magnum & tanto calamo dignum; Sic enim etiam boves & lapides elegit: i. Decrevit & praevidit ante temporariam rerum creationem, quand•quid•m priusquam in tempore quidquam faceret, jam illud ante mundi constitutionem & ab aeterno excogitaverat ac decreverat ut faceret; aliquid ergo altius & divinius Paulus intendit, nempe, quod in sua Deus aeternitate cum excogitavit de constituendo mundo, jam prius ordine rationis excogitaverat de electione electorum, jam (inquam) Christum intenderat & praeviderat, & in ipso praedestinatos elegerat.