A66101:67
The high esteem which God hath of the death of his saints as it…
The high esteem which God hath of the death of his saints as it was delivered in a sermon preached October 7, 1683, occasioned by the death of the worshipful John Hull, Esq. who deceased October 1, 1683 / by Samuel Willard.
Boston: printed by Samuel Green for Samuel Sewall, 1683
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
IN OBITUM LUCTUOSISSIMUM VIRI VERE GENEROSI, PII, PLURIMISque ALIIS NOMINIBUS HONORANDI JOHANNIS HULL ARMIGERI, Cum Dignitate pari degentis, in Summo Dynastarum NOV-ANGLORUM ordine, dumb vixit, Pius.
IN OBITUM LUCTUOSISSIMUM VIRI VERE GENEROSI, PII, PLURIMISque ALIIS NOMINIBUS HONORANDI JOHANNIS HƲLL ARMIGERI, Cum Dignitate pari degentis, in Summo Dynastarum NOV-ANGLORƲM ordine, dum vixit, Pius.
NEc ver perpetuum voluit Deus esse; perennem Noluit oestatem: sed & Autumni quoque tempus Cedere; quo jussit ver, oestatemque, coronam, Flores & fruges, deponere; cumque nivali Vinclo ut tristis Hyems coustringeret omnia: Quo me Fert animus vereor, ne Tu quoque terra Nov' Angla, Experiare vices Anni; cui proeteriere Floribus ornatum ver, & tua frugibus oestas. Quamque diu Autumni nobis inimica fuere Tempora! dumb Proceres divos, sanctosque Prophetas, Innumerosque pios, messem nec adhuc satis amplam, Ipse Deus reputans demessuit: Unde Nov' Angli Nostratem hunc Procerum comitem, sociumque fidelem Lugent; (Quem Deus hinc, jam nunc subduxit in altum Aethera) conclamant; merito lugendus es, HULLI: Unus de fulcris, ad propugnacula fixis, ⟨p. 20⟩Fixus eras: populi suffragia de meruisti; Tot tantisqne tuis virtutibus emicuisti: Moribus a puero ingenuis te novimus omnes; Signa dedit pubes, jam tum, virtutis adultoe, Cumque annis succrevit: & hinc proelusit honori. Gratus honos populi: sed longe gratior illo Est virtutis honos: hoc te celebravit honore Plebs pia; quem norunt vitiorum labe carentem, Correptumque sacrae-studii virtutis amore; Sollicitum, siquis, fidei, populique salutis. Sed quid ego? quod iners ausim, sine divite vena Ingenii, &c. cedo: sed non sine crimine cedam Ingratoe mentis, sua si proeconia laudis Supprimo; cum mihi per quasi ter duo lustra fuisset Dulcis amicus; & hinc rerum tutela mearum: Quique bonos alios mihi conciliavit amicos: Vestibus & nummis animum relevavit egentis: Sic cymbam prohibens, tenuem mihi, mergier undis. Sed tamen ingratus, mihi dulcis Amice, videbor, Si tua in angusto, rerum benefacta mearum Limit concludam. Tua facta benigna fuere Pauperibus, Viduis, charisque parentibus orbis Subsidio ingenti. Ah quanto Respublica damno Mulctatur! quantis hoec tristia tempora damnis, Rebus in angustis mulctantur! cum Deus ipse Nostris infensus vitiis, hunc sustulit ad se, Hunc justumque plumque piis Christoque fidelem; Ut sit in oeternum, cum sanctis, incola coeli. Sic fuit Autumni facies tibi, Terra Novangla, O si non nobis concrescant frigore brumoe, Res sacroe & celebres! sed nobis gratia Christi Perpetuo servet sanas, atque inviolatas.