verum sic tractatur causa, & ambagibus ducitur, quasi in infinitum abitura, nullo tandem claudenda termino, dumb sine modo & fine, alia post alia ad me, sive pertinentia, sive impertinentia, nunc ab hoc, nunc ab illo interrogantur, si non egomet modo, & si forte inciviliter, ac non imprudenter tamen (ni fallor) modum imponere, veritus ne inter multa,1 dumb multis respondet unus, unum aliquod (ut fit) ex inconsulto erumperet, quod causam laederet, alioqui justissimam: & me malum ostendat oportet nemini volentem male moliri, si quid in conscientia est erroris: & meminisse omnino illud oportet, nempe ad gehennam edificare, contra conscientiam facere, hijs sat fuerit sua profiteri▪ sua asserere, sua defensare: mihi vero assertiones alienae obtruduntur, nescio quo jure asserendae. Sine exemplo, opinor hoc fit mihi, qui tamen intractabilis, fere videor, dum nihil aliud quam iniquis efflagitationibus (quod ego judico) acquiescere detrecto. Aduersus praedicationes meas si quis quid in tentare conabitur, tanquam vel obscuriores, vel parum caute pronunciatas, paratus sum praedicationes praedicationibus illustrare, qui nihil aduersus veritatem, nihil aduersus decreta patrum, nil non catholice (quod sciam) praedicavi unquam Id quod per aduersariorum & obloquentium testimonia commonstrare poteram esse verum.2 Optavi & opto judiciū vulgi reparari. Optavi & opto discrimen rerum deprehendi, & sua dignitate suo loco, & tempore, suo gradu & ordine, unamquamque rem pollere, gaudere, ut ingenue sciant omnes, permultum interesse inter ea quae praeparavit deus, ut in eis ambularemus, quisque vocationis opera sedulo facturi,3 postquam quae omnibus sunt communia, pari sedulitate sunt facta, & inter ea quae spontanea sunt, ut in quibus non nisi nostropte marte obambulamus. Imaginibus uti licet, peregrinari licet, sanctos inuocare licet, animarum in purgatorio residentium memores esse licet: sed sic temperanda sunt, quae voluntaria sunt, ut praecepta dei factu necessaria (quae facientibus vitam aeternam, non facientibus aeternam mortem afferunt) justa estimatione non priventur, ne praepostere diligentes deum stulte devoti, deum contra experiamur non redamantem nos, sed odio potius prosequentem, cum hoc est deum vere diligere, nimirum praecepta dei diligenter seruare, juxta illud Christi:
verum sic tractatur causa, & ambagibus ducitur, quasi in infinitum abitura, nullo tādem claudenda termino, dum sine modo & fine, alia post alia ad me, siue pertinentia, siue impertinentia, nunc ab hoc, nunc ab illo interrogantur, si non egomet modo, & si forte inciuiliter, ac non imprudenter tamen (ni fallor) modum imponere, veritus ne inter multa,1 dum multis respondet vnus, vnum aliquod (vt fit) ex inconsulto erumperet, quod causam laederet, alioqui iustissimam: & me malum ostendat oportet nemini volētem male moliri, si quid in conscientia est erroris: & meminisse omnino illud oportet, nempe ad gehennam edificare, contra conscientiam facere, hijs sat fuerit sua profiteri▪ sua asserere, sua defensare: mihi vero assertiones alienae obtruduntur, nescio quo iure asserendae. Sine exemplo, opinor hoc fit mihi, qui tamen intractabilis, fere videor, dum nihil aliud quam iniquis efflagitationibus (quod ego iudico) acquiescere detrecto. Aduersus praedicationes meas si quis quid in tentare conabitur, tanquam vel obscuriores, vel parum caute pronunciatas, paratus sum praedicationes praedicationibus illustrare, qui nihil aduersus veritatem, nihil aduersus decreta patrum, nil non catholice (quod sciam) praedicaui vnquam Id quod per aduersariorum & obloquentium testimonia commonstrare poteram esse verum.2 Optaui & opto iudiciū vulgi reparari. Optaui & opto discrimen rerum deprehendi, & sua dignitate suo loco, & tempore, suo gradu & ordine, vnamquamque rem pollere, gaudere, vt ingenue sciant omnes, permultum interesse inter ea quae praeparauit deus, vt in eis ambularemus, quisque vocationis opera sedulo facturi,3 postquam quae omnibus sunt communia, pari sedulitate sunt facta, & inter ea quae spontanea sunt, vt in quibus non nisi nostropte marte obambulamus. Imaginibus vti licet, peregrinari licet, sanctos inuocare licet, animarum in purgatorio residentium memores esse licet: sed sic temperanda sunt, quae voluntaria sunt, vt praecepta dei factu necessaria (quae facientibus vitam aeternam, non facientibus aeternam mortem afferunt) iusta estimatione non priuentur, ne praepostere diligentes deum stulte deuoti, deum contra experiamur non redamantem nos, sed odio potius prosequentem, cum hoc est deum vere diligere, nimirum praecepta dei diligenter seruare, iuxta illud Christi:
- 1Indigna Episcopo•um a•tio contra Latimerum.
- 2Quid in religione corrigendū.Quid in religione corrigendū.
- 3Discrimen inter mandata dei, et precepta hominum.