A70927:15
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque hinc occasione arrepta variis argumentis ostendit non tantum inutilem & noxiam esse hujusmodi carnis in praedicando Evangelio sapientiam, sed tanto mysterio indignam protinus; cum hac ratione evacuetur crux Christi, Cap. I.17. nec tam Dei quam humani ingenii virtus agnoscatur, quae vi crucis prosterni debuisset. v. 18, 19. Neque enim superbae hominum curiositati sese submittit, aut accommodat doctrina Christi, sed quam illi quasi stultitiiam respuunt in ea singularis Dei potentia & sapientia elucet, à versu 19. ad finem capitis primi.
Mirum ita que esse non debet si Apostolorum doctissimus, & qui (modo è re Ecclesiae fuisset) facillime sermonem suum Rhetorum lenociniis ornare potuit, simplicem potius adhibuerit praedicandi rationem, ut hoc pacto conspicua magis fieret potentia Dei, qui ignominiosa morte redimi electos voluit, & quasi stulta praedicationé ad redemptionem amplexandam efficaciter converti. cap. II.1, 2, 3, 4, 5.
Nec tamen, quamvis verborum & humanae sapientiae pompa destitueretur Paulina praedicatio, ideo nulla in ea sapientia, nulla venustas elucebat; sed caelestis, sed spiritualis, sed Evangelii ⟨p. 3⟩mysterio, animarum saluti, fidelium gustui, materiae denique substratae admodum attemperata; quae doctrinam spiritus, profunda Dei, mentem Christi, divina Eloquia oratione piâ, Sanctâ, efficacy, [Greek or Hebrew] explicaret, quae intimas hominum conscientias instar ancipitis gladii perrumperet, & captivam duceret cogitationem omnem in obsequium Christi.
Nec tamen, quamvis verborum & humanae sapientiae pompa destitueretur Paulina praedicatio, ideo nulla in ea sapientia, nulla venustas elucebat; sed caelestis, sed spiritualis, sed Evangelii ⟨p. 3⟩