A70927:27
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verùm cum Homo ex Carne & Anima constet, Sitque Anima pars Hominis praestantior, quamvis saepiùs irregenitos propter Appetitum in vitia pronum, atque praecipites concupiscentiae motus, [Greek or Hebrew], & [Greek or Hebrew]. Apostolus noster appellet: hîc tamen hujusmodi Homines à praestantiore parte denominat, ut eos se intelligere ostendat, non qui libidinis mancipia sunt, & crassis Concupiscentiis vel nativum Lumen obruunt, (hujusmodi enim Homines [Greek or Hebrew] vocat Apostolus, 2 Pet. II.12.) sed homines Sapientiae studio debitos, & qui ea sola quae stulta & absurda sunt, rejicere solent.
Verùm cum Homo ex Carne & Anima constet, Sitque Anima pars Hominis praestantior, quamvis saepiùs irregenitos propter Appetitum in vitia pronum, atque praecipites concupiscentiae motus, 〈non-Latin alphabet〉, & 〈non-Latin alphabet〉. Apostolus noster appellet: hîc tamen hujusmodi Homines à praestantiore parte denominat, ut eos se intelligere ostendat, non qui libidinis mancipia sunt, & crassis Concupiscentiis vel nativum Lumen obruunt, (hujusmodi enim Homines 〈non-Latin alphabet〉 vocat Apostolus, 2 Pet. II.12.) sed homines Sapientiae studio debitos, & qui ea sola quae stulta & absurda sunt, rejicere solent.
Hîc itaque [Greek or Hebrew] sunt quotquot [Greek or Hebrew] Explicante Apostolo Judà Epistolae suae, v. 10. utcunque aliàs exquisitissimis naturae dotibus praefulgeant, utcunque potissimam partem, nempe Animam omnigenâ eruditione excolant, et rectissimè ad praescriptum Rationis vitam dirigant. Denique eos hic [Greek or Hebrew] vocat quos supra Sapientes, Scribas, Disquisitores, et istius seculi Principes appellaverat, ut excludatur quicquid est nativae aut acquisitae perfectionis, quo naturae viribus assurgere possit Ratio humana. Sic Animalem nostrum explicat Augustinus,