A70927:31
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mihi felicior videtur eorum conjectura qui hîc potius Affectum designari volunt. Ut Sensus sit, non Recipit, non Amplectitur, Adversatur, respuit, explodit, irridet. Sic apud Joannem idem est Christum lucem non recipere, Cap. I.11. quod postea, Tenebras magis deligere, Cap. III.19. rectè monuit ⟨p. 8⟩vir doctissimus Joannes Camero, doctrinam in sacris literis passim vocari Traditionem;1 quae autem traduntur. Recipi tum demum dicuntur ab iis quibus Tradita sunt, quando obsequium praestant: unde in Novo Testamento inquit [Greek or Hebrew] est [Greek or Hebrew] auscultare, obedire, exhibere [Greek or Hebrew]. unde frequentissime vox illa [Greek or Hebrew], si loca singula accuratiùs exploremus, Affectum & amorem in Novo Testamento innuit. Et hoc Sensu maximè cohaerent inter se verba Apostoli. Respuit Animalis Homo Evangelium & Reprobat, quia ipsi Stultum videtur. Stultum autem judicat, quia non potest intelligere: ideo denique non intelligit, quia spirituali luce & facultate destituitur, magísque reconditum & sublime sit pietatis mysterium quàm ut humanâ mente apprehendatur. Itaque [Greek or Hebrew] notat hic Affectus & voluntatis contumaciam spiritualia aversantis, [Greek or Hebrew], mentis Impotentiam in iisdem protinus caecutientis. [Greek or Hebrew] inquit Apostolus, [Greek or Hebrew], de summâ Evangelii loquens, 1 Tim. I.15. [Greek or Hebrew], adeoque meant Credendus; [Greek or Hebrew], adeoque Assectu Recipiendus, quorum utrumque hîc loci [Greek or Hebrew] nostro denegatur.
Mihi felicior videtur eorum conjectura qui hîc potius Affectum designari volunt. Ut Sensus sit, non Recipit, non Amplectitur, Adversatur, respuit, explodit, irridet. Sic apud Ioannem idem est Christum lucem non recipere, Cap. I.11. quod postea, Tenebras magis deligere, Cap. III.19. rectè monuit ⟨p. 8⟩vir doctissimus Ioannes Camero, doctrinam in sacris literis passim vocari Traditionem;1 quae autem traduntur. Recipi tum demum dicuntur ab iis quibus Tradita sunt, quando obsequium praestant: unde in Novo Testamento inquit 〈non-Latin alphabet〉 est auscultare, obedire, exhibere . unde frequentissime vox illa , si loca singula accuratiùs exploremus, Affectum & amorem in Novo Testamento innuit. Et hoc Sensu maximè cohaerent inter se verba Apostoli. Respuit Animalis Homo Evangelium & Reprobat, quia ipsi Stultum videtur. Stultum autem judicat, quia non potest intelligere: ideo denique non intelligit, quia spirituali luce & facultate destituitur, magísque reconditum & sublime sit pietatis mysterium quàm ut humanâ mente apprehendatur. Itaque notat hic Affectus & voluntatis contumaciam spiritualia aversantis, , mentis Impotentiam in iisdem protinus caecutientis. inquit Apostolus, , de summâ Evangelii loquens,