A70927:61
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ut autem rei veritas magis perspicua fiat, notandum, cum(c)Philosopho duplicem esse demonstrationem, [Greek or Hebrew], Apodicticam, & Negativam, sive ducentem ad impossible. Posterior haec in praesenti negotio est illa, quae falsas Religiones destruit; & hujusmodi demonstratio sufficienter ex vi rectae Rationis, & ex principiis naturalibus formari potest. Neque enim inter Idololatras & Gentilium Superstitionibus deditos defuerunt viri sagaciores, qui Idolorum & Polytheismi vanitatem perspectam habuerunt. (d)Id quod passim probant Justinus Martyr, Clemens Alexandrinus, Tertullianus, Cyprianus, Theodoretus, Cyrillus, Augustinus, Lactantius, Eusebius, alii, Altera est Demonstratio Ostensiva, quâ Res spirituals, pietatis nempe, atque salutis mysteria, ita planè & potenter patefiunt, [Greek or Hebrew], uti loquitur Apostolus, 1 Cor. II.4. ut omnes prorsus [Greek or Hebrew] dejiciantur, nihísque supersit, quod adversus mysteria Christi, & quod ipsi debetur obsequium, regerere possit sapientia Carnis.
Ut autem rei veritas magis perspicua fiat, notandum, cum(c)Philosopho duplicem esse demonstrationem, 〈non-Latin alphabet〉, Apodicticam, & Negativam, sive ducentem ad impossible. Posterior haec in praesenti negotio est illa, quae falsas Religiones destruit; & hujusmodi demonstratio sufficienter ex vi rectae Rationis, & ex principiis naturalibus formari potest. Neque enim inter Idololatras & Gentilium Superstitionibus deditos defuerunt viri sagaciores, qui Idolorum & Polytheismi vanitatem perspectam habuerunt. (d)Id quod passim probant Iustinus Martyr, Clemens Alexādrinus, Tertullianus, Cyprianus, Theodoretus, Cyrillus, Augustinus, Lactantius, Eusebius, alii, Altera est Demonstratio Ostensiva, quâ Res spirituales, pietatis nempe, atque salutis mysteria, ita planè & potenter patefiunt, 〈non-Latin alphabet〉, uti loquitur Apostolus,