A70927:79
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Proinde, 4. discant oves Christi ea, que de Deo & Christo in Evangelii praedicatione tradita sunt, pro modo & mensura spiritualis judicii probare, & quae bona sunt, uti docet Apostolus, fide retinere, 1 Thes. V.21. Quoniam autem quamplurimi sunt, qui dum carni nimium indulgent, Spiritûs tamen fidem nomenque dictis suis praestruunt, ut majore emolumento fallant, & simplicium animos in erroris consortium facillius pelliceant, ideo nos monet Joannes Apostolus, ut Spiritus judicemus; quia, inquit, multi pseudo-prophetae in mundum exierunt, 1. Joan. IV.1.
Proinde, 4. discant oves Christi ea, que de Deo & Christo in Evangelii praedicatione tradita sunt, pro modo & mensura spiritualis judicii probare, & quae bona sunt, uti docet Apostolus, fide retinere, 1 Thes. V.21. Quoniam autem quamplurimi sunt, qui dum carni nimium indulgent, Spiritûs tamen fidem nomenque dictis suis praestruunt, ut majore emolumento fallant, & simplicium animos in erroris consortium facillius pelliceant, ideo nos monet Ioannes Apostolus, ut Spiritus judicemus; quia, inquit, multi pseudo-prophetae in mundum exierunt, 1. Ioan. IV.1.
At qua ratione, inquiet ovis Christi, possim doctrinam coelestem & Spiritus Christi testimonium ab aliis aliorum spirituum praestigiis & imposturis discernere? Quaestio sana gravissima, & quae longâ disquisitione enucleari meretur: Unico ego verbo expediam. Itaque
1. Suâ nativâ luce manifesta sunt omnia ad salutem & vitam aeternam necessaria piorum animis in quantum & quoúsque pii sunt, suâque suavitare & gustu pereipiuntur. Oves enim Christi vocem ejus audiunt, & extranei vocem respuunt.