A70927:8
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ANIMALIS HOMO.
1 COR. 2.14. [Greek or Hebrew]. Animalis autem Homo non percipit ea quae sunt Spiritûs Dei, sunt enim ei stultitia: Et non potest ea cognoscere, quia spiritualiter dijudicantur.
1 COR. 2.14. 〈non-Latin alphabet〉. Animalis autem Homo non percipit ea quae sunt Spiritûs Dei, sunt enim ei stultitia: Et non potest ea cognoscere, quia spiritualiter dijudicantur.
Scopus Apostoli in tribus primis hujus Epistolae capitibus est, schisma in Ecclesiâ Corinthiacâ ortum arguere, & quantum fieri potuit ei extirpando medicinam admovere.
SCopus Apostoli in tribus primis hujus Epistolae capitibus est, schisma in Ecclesiâ Corinthiacâ ortum arguere, & quantum fieri potuit ei extirpando medicinam admovere.
Quoniam autem causâ morbi cognitâ faciliùs remedia adhibentur, hujus schismatis causam inter alia ostendit esse grandiloquentiam & ambitionem Pseudo-Apostolorum, qui quum sermonis elegantiâ ingenii acumine, sapientiâ