A70927:81
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando…
Animalis homo concio Latine habita ad Academicos Oxonienses, nono die Octobris 1649 pro inchoando termino / authore Ed. Reynoldo.
Londini : Excudebat T. Ratcliffe pro Georgio Thomasono ..., 1659
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
1. Suâ nativâ luce manifesta sunt omnia ad salutem & vitam aeternam necessaria piorum animis in quantum & quoúsque pii sunt, suâque suavitare & gustu pereipiuntur. Oves enim Christi vocem ejus audiunt, & extranei vocem respuunt.
2. Continuis precibus & assiduâ communione Spiritûs sancti conservandus est hic spiritualis judicij gustus: iis enim qui secundûm pietatis normam vitam componunt, doctrinam suam Christus paresacere promisit, Joan. VII.17. & si quid aliter sentiatis, inquit Apostolus, hoc quoque Deus revelabrit, Phil. III. 15. nempe iis qui recto pede secundum lucem Evangelii conscientias morèsque instituunt.
2. Continuis precibus & assiduâ communione Spiritûs sancti conservandus est hic spiritualis judicij gustus: iis enim qui secundûm pietatis normam vitam componunt, doctrinam suam Christus paresacere promisit, Ioan. VII.17. & si quid aliter sentiatis, inquit Apostolus, hoc quoque Deus revelabrit, Phil. III. 15. nempe iis qui recto pede secundum lucem Evangelii conscientias morèsque instituunt.
3. Qualis est Spiritus Dei, talia sunt, quae ab ipso fluunt, doctrinae mysteria : nempe Spiritus Christi mansuetus est, humilis, pacificus, sanctus, simplex, liber, coelestis, sine fuco, & fraud, à terrenis affectibus consiliísque semotus. Si hujus modi sint quae fidei vestrae ab hominibus credenda proponuntut; si prudentiae carnis, si consiliis commodisque humanis non attemperentur, nec in eum finem de novo cuduntur, ut artibus & astutiis hominum nectendis promovovendísque inserviant. (qualia sunt quae nunc Temporis adversus vocationem, dignitatem, sustentationemque ministrorum & bonarum literarum usum passim apud imperitam plebem blaterant malè feriati.) Si concupiscentiae & libidini viam omnem & effugium obstruant; nullúmque impiis peccandi come atum, aut patrocirsium praestent, (ut solent quae adversùs Legis moralis spiritualem vivendi normam in vulgus spargunt Libertini:) Si Liberrimae Dei Gratiae non adversentur; nec humani