N01899:210
India Christiana. A discourse, delivered unto the Commissioners, for the Propagation of the Gospel…
India Christiana. A discourse, delivered unto the Commissioners, for the Propagation of the Gospel among the American Indians : which is accompanied with several instruments relating to the glorious design of propagating our holy religion, in the Eastern as well as the Western, Indies. : An entertainment which they that are waiting for the kingdom of God will receive as good news from a far country. / By Cotton Mather, D.D. and F.R.S.
printed by B. Green, 1721
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In memoriam hujus Viri, ut testis Veri• tis, Tibi, hic offero Novum illud Testamentum in lingua Damulica, una cum aliis libellis ⟨p. 78⟩de vero Christianismo conscriptis, quae omnia aequi bonique consulas, atque instat munusculi a nobis benevole admittas, obnixe velim; utpote qui pro tuis libris ad nos missis gratias agimus maximas.
Dona illa aurea, quae a Juvenibus Tecum sunt oblata, ego hic juventati nostrae Scholasticae distribu•. DEUS Remunerator omnium Optimus rependet unicuique secundum opus suum, et ut DEUS Pectora horum juvenum aurea veste fidei magis magisque exornet, illud est, quod in precibus habet spes nostrae juventutis, gratias insuper Benefactoribus agendo maximas.
Interim dum haec geruntur, dum B. Ziegenbalgius Caelum cum terra commutat. DEUS Misericors mediis hic inlangustiis, operis tamen sui nostrae hujus Missionis recordatus est: Providentia enim ejus rectrice eodem tempore tres Missionis Candidati ad nos ablegantur, qui, cum vera Pietate sint imbuti, omne nunc tempus addiscendae linguae Damulicae sedulo impendunt. Et simulac aliqualem hujus Malabaricae linguae habilitatem in dicendo adsecuti suerint, quatuor nos sumus qui potissimum circa Conversionem ⟨p. 79⟩gentium occupamur, eas ex tenebris ad verum DEI cultum traducere contendentes. Verum enimvero cum Messis DOMINI vere sit ampla, et quat uor Missionarij haud sufficiant, desideria nostra circa quatuor adhuc alios Candidatos huc mittendos jam Curatoribus Missionis in Europa •odem hoc anno exposuimus; DEO humillime interim Supplicantes, ut velit mox plures Operarios ad nos in messem suam extrudere largissimam.