N02338:18
Manuductio ad ministerium. Directions for a candidate of the ministry
Manuductio ad ministerium. Directions for a candidate of the ministry. : Wherein, first, a right foundation is laid for his future improvement; and, then, rules are offered for such a management of his academical & preparatory studies; and thereupon, for such a conduct after his appearance in the world; as may render his a skilful and useful minister of the Gospel. : [Three lines of quotation in Latin]
Boston: printed for Thomas Hancock, 1726
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cum Igne flammante cito, at quis novit quam cito! — descensurus DEI FILIUS, iis qui DEUM nesciunt, et Evangelio ejus non auscultant, infliget Ultionem; suum vero in Terra, Secundo atque Caelesti nostro Adamo possidenda, patefaciet ⟨p. iv⟩Regnum Sanctorum, quod nobis repromissum, sed alio Statu, utpote post Resurrectionem, confitemur.
Totam contra Sacram Scripturam ac Sanam Rationem, Inani, ne dicam Insano, indulgent Insomnio, qui prius promissam Ecclesiae in Terra Felicitatem fore putant, ac petunt, ac sperant, quam Dominus JESUS in Regno suo apparuerit. Proculdubio, Regna Mundi non fient Regna DEI et CHRISTI, ante Praestitutum Tempus Mortuorum, quo DEI Servis ac Nomen ejus timentibus, Praemium tribuetur.
In Terra nova, non in Maculata atque Maledicta Terra nostra, Sanctorum Requies, Promissumque Sabbathum, et Regnum DEI in quo fiet Voluntas ejus in Terra sicut et in Caelo, atque Magnalia illa de quibus DEUS per Os Prophetarum suorum omnium quasi uno Ore Prophetantium locutus est, omnia sua confirmabuntur Adimpletione.
Recte quidem illustrissimi in Concilio Niceno Patres, Terram nostram non aliam quam Terram Morientium, verum Terram novam illi pronunciabant, cum amaeno nostro Psalte, Terram Viventium: His additis, Tali Concilio ac Aeterno Marmore et Memoria dignissimis Verbis; Praescivit DEUS quod Homo esset peccaturus; Idcirco novos Caelos et novam Terram expectamus juxta Sacras Literas, ubi nobis apparuerit Adventus et Regnum DEI magni et Salvatoris nostri JESU CHRISTI; et tum accipient Regnum Sancti excelsi. Haec fuit Ecclesiae Primitivae Sententia; Haec Pietas et Prisca Fides! In hac Fide, Te, Justine, appello Testem, in Primitiva Ecclesia Omnes Omnino Orthodoxi Consentiebant. Et in qua quaeso, Terra donanda est eorum