N02338:20
Manuductio ad ministerium. Directions for a candidate of the ministry
Manuductio ad ministerium. Directions for a candidate of the ministry. : Wherein, first, a right foundation is laid for his future improvement; and, then, rules are offered for such a management of his academical & preparatory studies; and thereupon, for such a conduct after his appearance in the world; as may render his a skilful and useful minister of the Gospel. : [Three lines of quotation in Latin]
Boston: printed for Thomas Hancock, 1726
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In Terra nova, non in Maculata atque Maledicta Terra nostra, Sanctorum Requies, Promissumque Sabbathum, et Regnum DEI in quo fiet Voluntas ejus in Terra sicut et in Caelo, atque Magnalia illa de quibus DEUS per Os Prophetarum suorum omnium quasi uno Ore Prophetantium locutus est, omnia sua confirmabuntur Adimpletione.
Recte quidem illustrissimi in Concilio Niceno Patres, Terram nostram non aliam quam Terram Morientium, verum Terram novam illi pronunciabant, cum amaeno nostro Psalte, Terram Viventium: His additis, Tali Concilio ac Aeterno Marmore et Memoria dignissimis Verbis; Praescivit DEUS quod Homo esset peccaturus; Idcirco novos Caelos et novam Terram expectamus juxta Sacras Literas, ubi nobis apparuerit Adventus et Regnum DEI magni et Salvatoris nostri JESU CHRISTI; et tum accipient Regnum Sancti excelsi. Haec fuit Ecclesiae Primitivae Sententia; Haec Pietas et Prisca Fides! In hac Fide, Te, Justine, appello Testem, in Primitiva Ecclesia Omnes Omnino Orthodoxi Consentiebant. Et in qua quaeso, Terra donanda est eorum ⟨p. v⟩qui CHRISTI et ipsorum Hostes vicerunt Coroha! In qua, quaeso, Terra Victores cum eo Triumphantes, Bono JEHOVAE sunt fruituri!
Ast, Horror vos afficia•, O Zionis Peccatores, Tremor vos Corripiat, O Hypocritae; In Ardoribus illius Ignis, quo Terram quidem Nostram DEUS Judex et Vindex expiabit, ac Terram illam Novam introducet, quis vestrum diversari valeat aut audeat?