Quocirca Primo Fundamentum nunquam diruendum vel deserendum statuimus, Praeter quod nemo potest aliud Statuere, Vividae illius PIETATIS, qua si sint Concionatores destituti, qui atra incedunt Veste, mera fuerint Cymbala tinnientia, et eorum Doctrina omnis atque Professio futura est mera Sepulchrorum Dealbatio. Quum ad Praedicandum Evangelium Apostoli mittendi fuerint, Pedes eorum SOSPITATOR noster Benignissimus lavare dignatus est. Hi Praedicatores a CHRISTO et cum Illo euntes, quid aliud Ipsi fuerint quam quasi Pedes Domini Scipionem suae potentiae e Zion emissuri? Lavandi sunt hi Pedes; Et ad Sanctuarii Opus nullus quidem Illotus, vel non pro veritate et per eam Sanctificatus, est admittendus. ⟨p. xvii⟩Et vos etiam, Dilecti Juvenes, a quibus Diabolus cupit se ornari, non minus Lavandi estis ut sitis Ter-sancti REDEMPTORIS Ministri, et Pedes pacem super montem Evangelizantium quam Speciosi! Et ad Vasa JEHOVAE Portanda been purgati. En, pro Vestra Ablution, Lavacrum Evangelicum! Lavate vos, et Purificate, et Malignitatem amovete! Proximo ac Secundo quidem Loco, contendimus ut plantae Olearum quae Mensam jam nostram circumstant, non solum in Viros Bonos, verum etiam in Viros Magnos Evadant. Ideoque Optimae, raro Observatae, rariusque Usitatae, bonas Horas been collocandi Rations demonstrantur. Juvenum Studiis Regulae dantur atque Monita Salutaria Libri qui sint maxime. Legendi, et in pretio habendi, meritis cum Laudibus indigitantur: Istorum vero quos oportet inter Libros prohibitos numerari, quibusdam Notae quas meruerunt sunt inustae. In Ministerium Juvenes mox promoti, his paginis instruuntur, ut fiant, Sal Terrae, Lux Mundi; In Templo DEI Lumina et Columina; imo et ipsi, Templa Gloria et CHRISTO DEI repleta; Ad Omne bonum Opus praeparati; in Domini sui Domo probi prudentesque Dispensatores; Qui non Erubescant Operarii; Chrysostomi, et Insignes Animarum tractandarum Artifices: Basilii, et qui associata dabunt, in dicendo Fulmina, in Vivendo Fulgura; In sincero Sermonis Lacte distillando melliflui semper Lactantii; Augustini et Prosperi, Divinae Gratiae potentissimi Assertores; Verbo, Timothei, et Pastores qui servabunt seipses, et illos qui se audierint. Ministerii tales Candidati ita instructi, e Scholis exeuntes, velut Angeli qui Caelesti Lumine totam undique Terram redderent irradiatam, e Caelis descendere videantur.
Quocirca Primo Fundamentum nunquam diruendum vel deserendum statuimus, Praeter quod nemo potest aliud Statuere, Vividae illius PIETATIS, qua si sint Concionatores destituti, qui atra incedunt Veste, mera fuerint Cymbala tinnientia, et eorum Doctrina omnis atque Professio futura est mera Sepulchrorum Dealbatio. Quum ad Praedicandum Evangelium Apostoli mittendi fuerint, Pedes eorum SOSPITATOR noster Benignissimus lavare dignatus est. Hi Praedicatores a CHRISTO et cum Illo euntes, quid aliud Ipsi fuerint quam quasi Pedes Domini Scipionem suae potentiae e Zione emissuri? Lavandi sunt hi Pedes; Et ad Sanctuarii Opus nullus quidem Illotus, vel non pro veritate et per eam Sanctificatus, est admittendus. ⟨p. xvii⟩Et vos etiam, Dilecti Juvenes, a quibus Diabolus cupit se ornari, non minus Lavandi estis ut sitis Ter-sancti REDEMPTORIS Ministri, et Pedes pacem super montem Evangelizantium quam Speciosi! Et ad Vasa JEHOVAE Portanda bene purgati. En, pro Vestra Ablutione, Lavacrum Evangelicum! Lavate vos, et Purificate, et Malignitatem amovete! Proximo ac Secundo quidem Loco, contendimus ut plantae Olearum quae Mensam jam nostram circumstant, non solum in Viros Bonos, verum etiam in Viros Magnos Evadant. Ideoque Optimae, raro Observatae, rariusque Usitatae, bonas Horas bene collocandi Rationes demonstrantur. Juvenum Studiis Regulae dantur atque Monita Salutaria Libri qui sint maxime. Legendi, et in pretio habendi, meritis cum Laudibus indigitantur: Istorum vero quos oportet inter Libros prohibitos numerari, quibusdam Notae quas meruerunt sunt inustae. In Ministerium Juvenes mox promoti, his paginis instruuntur, ut fiant, Sal Terrae, Lux Mundi; In Templo DEI Lumina et Columina; imo et ipsi, Templa Gloria et CHRISTO DEI repleta; Ad Omne bonum Opus praeparati; in Domini sui Domo probi prudentesque Dispensatores; Qui non Erubescant Operarii; Chrysostomi, et Insignes Animarum tractandarum Artifices: Basilii, et qui associata dabunt, in dicendo Fulmina, in Vivendo Fulgura; In sincero Sermonis Lacte distillando melliflui semper Lactantii; Augustini et Prosperi, Divinae Gratiae potentissimi Assertores; Verbo, Timothei, et Pastores qui servabunt seipses, et illos qui se audierint. Ministerii tales Candidati ita instructi, e Scholis exeuntes, velut Angeli qui Caelesti Lumine totam undique Terram redderent irradiatam, e Caelis descendere videantur.