N02338:47
Manuductio ad ministerium. Directions for a candidate of the ministry
Manuductio ad ministerium. Directions for a candidate of the ministry. : Wherein, first, a right foundation is laid for his future improvement; and, then, rules are offered for such a management of his academical & preparatory studies; and thereupon, for such a conduct after his appearance in the world; as may render his a skilful and useful minister of the Gospel. : [Three lines of quotation in Latin]
Boston: printed for Thomas Hancock, 1726
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ast, quod maxime deflendum est, per non Ver• tantum, sed et Boni amissionem, imo ab eo Aversionem, Academiae quamplurimae, quae quasi Cubicula in Atriis Domini esse debeant, rebus prosanis, ac malignis, et foras ejiciendis polluuntur: Imo foeda fiunt Satanae Prostibula, Gehennaeque Seminaria; Daemoniorum Domicilia, Spiritus omnis impuri, omnisque immundae et exosae volucris Custodiae. Acerrimi pugnacissimique contra PIETATEM et pro Diabolo Milites, in his Academiis educantur; et nequissimi totius Orbis Corruptores, per earum nimirum Corruptionem, ex his Arcibus educuntur. Hae sunt Academiae, quas Lutherus pronunciavit, Cathedras Pestilentiae, et Antichristi Luminaria. Atque hinc, ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, Spiritus impuri, tanquam Ranae, prodeuntes, ad Reges et Procer• et Populos abeunt, et ad praeliandum contra DEUM Omnipotentem, caecutientes impellunt atque illaqueant.
Sat Miser sane fuit Academiarum status in sexto, atque plus miser in septimo, post CHRISTUM Saeculo; quum cuncta funditus periit Eruditio, non tantum in tota occidentali Romani Imperii parte, sed et per omnes etiam orientales Regiones; et Gentium florentissimas Romani Imperii Provincias occupantium insanda Barbary, Scholae, suerunt omnes deletae. Imo et ipsi Caesares Magistris Artium Liberalium constituta stipendia in omnibus Urbibus ita sustulerint, ut illas vacantibus Literarum studiis, lugenda atque pudenda Rusticitas ubique invaserit. Certum est, et horribile dictu; praeter exiguas Reliquias Constantinopoli superstites, in Christiano Orb Scholam Illustrem ⟨p. xiv⟩nullum ullibi post Mahumedis Tempora memorari; Et illas etiam Saeculi octavi initio, an vero illo quo in Historiis quibusdam narratur modo, Incertum, fuisse extirpatas. At Academiarum quamplurimarum quibus Literae jam resuscitatae vigent, infaelix et infaustus, imo et longe miserrimus adhuc status, ubi nihil praeter Nequitiam armatam colatur; nihil praeter purae et incontaminatae Religionis Odium; atque talem in Conscientias Tyrannidem exercendi libidinem, quae Ecclesiasticos homines, in Reges aequiores qui istorum Violentiam iniquissimam cohibere et refraenare audeant, perfide et proditorie insurgere, provocat atque accendit.