MISS A CHRYSOSTOMI, spuria. Habet precationem pro Imperatore Alexio, qui vixit longè post Chrysostomum: & pro Nicholao sive Papa, sive Patriarchâ Constantinopolitano. Exemplaria multùm variant. Inter Sanctos qui ibi commemorantur, ipsius Chrysostomi sit mentio: ergo non ab illo conscripta, sed ab alijs sub illius nomine, diversis temporibus, varijs editionibus consuta. Et illa imprimis quae dicuntur de cultu imaginis Christi, supposititia sunt. Nam Chrysost. in veris scriptis artem pingendi superstitiosam ⟨p. 28⟩existimavit. homil. 50. in Matthaeum. Et Synodus Nicena 2a, undique corradens testimonia pro cultu imaginum, nusquam tamen hanc Liturgiam citavit.
MISS A CHRYSOSTOMI, spuria. Habet precationem pro Imperatore Alexio, qui vixit longè post Chrysostomum: & pro Nicholao siue Papa, siue Patriarchâ Constantinopolitano. Exemplaria multùm variant. Inter Sanctos qui ibi commemorantur, ipsius Chrysostomi sit mentio: ergo non ab illo conscripta, sed ab alijs sub illius nomine, diuersis temporibus, varijs editionibus consuta. Et illa imprimis quae dicuntur de cultu imaginis Christi, supposititia sunt. Nam Chrysost. in veris scriptis artem pingendi superstitiosam ⟨p. 28⟩existimavit. homil. 50. in Matthaeum. Et Synodus Nicena 2a, vndique corradens testimonia pro cultu imaginum, nusquam tamen hanc Liturgiam citavit.