Sed & moriens (quod nos in hisce malis non parum solatur) nonnulla reliquit post huma scripta, insepultas ingenij divini reliquias, in quibus hoc est, quod jam damus, de Pontificiae Religionis ementitâ universalitate, quod multo labore elucubratum praeloque jam ab aliquot mensibus destinatum, cùm meae fidei moribundus credidisset, diutiùs tibi, Lector, debere non potui. Atque utinam, si pium ac fas est optare, haec optimo viro mora saltē ad immortalitatem facta esset, quoad ipse suo operi supremam, quod dicitur, manum imponeret: certè non dubitem quin multum nitoris accessisset ultimâ illâ eâdemque (ut solet) accuratissimâ elimatione. Quanquam vel sic, etsi fortasse tale non est, ut in arce poni possit, velut illa Minerua Phidia, eiusmodi tamen est, ut quispiam promptè conijciat, non nisi ex peritissimi artificis officinâ prodire potuisse. Caeterùm, ut de ratione huiusce operis paucula (Lector) hîc initio admoneam, scire debes, Jo, Eius formam à Mathematicis disciplinis (quibus author multùm à puero assueverat) esse desumptam. Quarū sunt Problemata, & eorundē explicationes, & Lemmata atque postulata, & Demonstrationes, & po rismata sive Corollaria: quas parts easdem in hoc quoque li•ello observabis. Iio, In Lemmate de supposititijs Patrum scriptis▪ ne quis insolens putet, quòd tam multos libros aut obelo jugulet aut suspectos habeat, adversarijs ipsis ut plurimùm accedit, aut Erasmo viro eruditissimo & in scriptis Patrum versatissimo: qui cùm acerrimo ingenio exactoque judicio fuerit, & quod caput est, in fidei controversijs aut à nullis aut ab adversariorū partibus sl•terit […] non est quòd eius judicium in scriptis Patrum c•nsend•• temerè refugiant. IIIo, Eadem tamen scripta, quae v•lu• dabiae fidei notarat, citat interdum hic noster, sub Authorum nomine, quibus vulgò inscribuntur, sive taedio saepiùs idem admonendi: sive quòd scriptorum sunt plaerunque antiquorum: qua in re adversarios & ipsum adeo 'Bellarminum sequitur, qui ques libr•s 'Patribus sal•ò ascriptos concedunt, interdum eorundem nominibus laudant. Ivo, Authorum longiusculas sententias interdum recidit, ijs duntaxat descriptis quae adrem prop•sitam pertinebant; id cum sit, virgula defectus ad hanc formam—lectorem admonebit. Si quid perspicustatis ergô repetat ex anteceden•• ⟨image 5⟩serse orationis, id uncinis hac Norma [ ] circumducitur, vary à reliquis character.
Sed & moriens (quod nos in hisce malis non parum solatur) nonnulla reliquit post huma scripta, insepultas ingenij diuini reliquias, in quibus hoc est, quod iam damus, de Pontificiae Religionis ementitâ vniuersalitate, quod multo labore elucubratum praeloque iam ab aliquot mensibus destinatum, cùm meae fidei moribundus credidisset, diutiùs tibi, Lector, debere non potui. Atque vtinam, si pium ac fas est optare, haec optimo viro mora saltē ad immortalitatem facta esset, quoad ipse suo operi supremam, quod dicitur, manum imponeret: certè non dubitem quin multum nitoris accessisset vltimâ illâ eâdemque (vt solet) accuratissimâ elimatione. Quanquam vel sic, etsi fortasse tale non est, vt in arce poni possit, velut illa Minerua Phidia, eiusmodi tamen est, vt quispiam promptè conijciat, non nisi ex peritissimi artificis officinâ prodire potuisse. Caeterùm, vt de ratione huiusce operis paucula (Lector) hîc initio admoneam, scire debes, Io, Eius formam à Mathematicis disciplinis (quibus author multùm à puero assueuerat) esse desumptam. Quarū sunt Problemata, & eorundē explicationes, & Lēmata atque postulata, & Demonstrationes, & po rismata siue Corollaria: quas partes easdem in hoc quoque li•ello observabis. IIo, In Lemmate de supposititijs Patrum scriptis▪ ne quis insolens putet, quòd tam multos libros aut obelo iugulet aut suspectos habeat, adversarijs ipsis vt plurimùm accedit, aut Erasmo viro eruditissimo & in scriptis Patrum versatissimo: qui cùm acerrimo ingenio exactoque iudicio fuerit, & quod caput est, in fidei controversijs aut à nullis aut ab adversariorū partibus sl•terit 〈…〉 non est quòd eius iudicium in scriptis Patrum c•nsend•• temerè refugiant. IIIo, Eadem tamen scripta, quae v•lu• dabiae fidei notarat, citat interdum hic noster, sub Authorum nomine, quibus vulgò inscribuntur, siue taedio saepiùs idem admonendi: siue quòd scriptorum sunt plaerunque antiquorum: qua in re adversarios & ipsum adeo 'Bellarminum sequitur, qui ques libr•s 'Patribus sal•ò ascriptos concedunt, interdum eorundem nominibus laudant. IVo, Authorum longiusculas sententias interdum recidit, ijs duntaxat descriptis quae adrem prop•sitam pertinebant; id cum sit, virgula defectus ad hanc formam—lectorem admonebit. Si quid perspicustatis ergô repetat ex anteceden•• ⟨image 5⟩