Mediator.
pp. 59–605 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Mediator.
1 Veteres docent Christum esse mediatorem (quâ Deus & Homo) diversa quidem operatione & energiâ, sed uno & eodem [Greek or Hebrew] ab utrâque Christi naturâ prodeunte. Nam in natura humana, operatus est salutem nostram patiendo, moriendo, satisfaciendo; in divina, vires humanitati ministrando, ut posset far mortem crucis, & satisfactionem peragere. August. hom. de ovibus. c. 12. Divina humanitas & humana divinitas, mediatrix est. Et de consensu Evang. lib. 1. c. 35. Ideo Christus Mediator Dei & hominum dictus est, inter Deum immortalem & hominem mortalem, Deus & homo reconcilians hominem deo; manens id quod erat, factus quod non erat. Cyrillus libr. 1. de fide ad Reginas: Ex confesso est salutaris mors Christi, sed si non esset Deus, quomodo ipse & solus sufficeret ⟨p. 60⟩ad hoc ut esset precium? sed solus sufficit pro omnibus mortuus, quia super omnes est. Rursus August. Enchir. c. 108. Neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei & hominum, hominem Christum Jesum, nisi esset Deus.
1 Veteres docent Christum esse mediatorem (quâ Deus & Homo) diuersa quidem operatione & energiâ, sed vno & eodem 〈non-Latin alphabet〉 ab vtrâque Christi naturâ prodeunte. Nam in natura humana, operatus est salutem nostram patiendo, moriendo, satisfaciendo; in divina, vires humanitati ministrando, vt posset ferre mortem crucis, & satisfactionem peragere. August. hom. de ovibus. c. 12. Diuina humanitas & humana diuinitas, mediatrix est. Et de consensu Euang. lib. 1. c. 35. Ideo Christus Mediator Dei & hominum dictus est, inter Deum immortalem & hominem mortalem, Deus & homo reconcilians hominem deo; manens id quod erat, factus quod non erat. Cyrillus libr. 1. de fide ad Reginas: Ex confesso est salutaris mors Christi, sed si non esset Deus, quomodo ipse & solus sufficeret ⟨p. 60⟩ad hoc vt esset precium? sed solus sufficit pro omnibus mortuus, quia super omnes est. Rursus August. Enchir. c. 108. Neque per ipsum liberaremur vnum Mediatorem Dei & hominum, hominem Christum Iesum, nisi esset Deus.