Templum.
pp. 85–865 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Templum.
1 Veteres Ecclesias agnoscunt, ut domos orationis: sed non astringunt nos, ut precaturi veniamus in templum.
1 Veteres Ecclesias agnoscunt, vt domos orationis: sed non astringunt nos, vt precaturi veniamus in templum.
2 Et templa vocant de nominibus Martyrum, tantùm distinctionis gratia: cultusque non ijs, sed Deo destinatus. August. de vera relig. c. 55. Quare honoramus eos charitate, non seruitute; nec ijs templa construimus. Et contra Maximinum Arian. lib. 1. Tit. 11. Nonnè si templum alicui sancto Angelo excellentissimo de lignis & lapidibus faceremus, anathematizaremur à veritate Christi, & ab ecclesia Dei, quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quae un• tantùm debetur Deo? Si ergo sacrilegi essemus, faciendo templum cuicunque creaturae, quomodo non est Deus verus, cui non templum facimus, sed nos ipsi templū ⟨p. 86⟩sumus? Hic & saepe alibi, August. probat Spiritum Sanctum in esse deum quia templum habet. Quo argumento usi sunt Basilius. ep. 141. & Ambros. de Spirit. Sanct. lib. 3. c. 13.
2 Et templa vocant de nominibus Martyrum, tantùm distinctionis gratia: cultusque non ijs, sed Deo destinatus. August. de vera relig. c. 55. Quare honoramus eos charitate, non seruitute; nec ijs templa construimus. Et contra Maximinum Arian. lib. 1. Tit. 11. Nonnè si templum alicui sancto Angelo excellentissimo de lignis & lapidibus faceremus, anathematizaremur à veritate Christi, & ab ecclesia Dei, quoniam creaturae exhiberemus eam servitutem, quae vn• tantùm debetur Deo? Si ergo sacrilegi essemus, faciendo templum cuicunque creaturae, quomodo non est Deus verus, cui non templum facimus, sed nos ipsi templū ⟨p. 86⟩