3 Supererogatio qua opus aliquod ex consilio ultra impletionem totius legis Deo gratum fit; veteribus ignota •uit. Quamvis enim dicant virgimtatem supra debitum offerri, & supra leges esse: & multos ipsa superare mandata, plusque impendere obsequio, quàm acceperant praecepto, tamen ita le gem impleri ut non simus praevaricatores, non dicunt, non, inquam, dicunt. Volunt igitur supererogationem sieri non quòd officium aliquod praesta•i possit ultra legem moralem integram: sed quod sit tamen. Primò, ultra negativam partem.1 Chrysostom. homil. 8. in Rom. 4. Non •urari aut non occidere cui•slibet esse possit: credere verò, posse Deum quae aliâs impossibilia sunt, sublimi quodam animo opus habet, vehementer ⟨p. 118⟩erga Deum affecto. Generosae quippe dilectionis hoc signum est▪ Honorat quidem & ille Deum, qui praecepta illius implet: verùm hoc multò magis, qui per fidem philosophatur. Ille quidem Deo 2obedivit: hic illum—, vehementiùs glorificat. Secundò, ultra actus externos. Chrysostomus homil. 3. in 1. Cor. s•atuit philosophos Supererogationem habuisse. Nonnè (inquit) praecepta eius adeo levia sunt, ut multi philosophicà tantùm ratione illa excesserint? Tertiò, ultra unum aliquod mandatum. August.3 Serm. 18. de verbis Apost. Ambiêrunt Virgins ill•m ma•orem pulchritudinem cordis sui. Quid ju•es? ne adulterae simus, hoc praecipis? amando te plus facimus, quam jubes, scilicet, hoc mandato. Postremò, ultra mandatum caeteris hominibus commune.4 August. de opere Monachor. c. 5. Amplius erogabat Apostolus Paulus, qui sui•, ut ipse testatur, s••pendijs militabat. Optat. lib. 6. contr. Parmenian. Uirginitas voluntatis res est, non necessitatis—. Non praecepta, sed consilia erogat Paulus ad Virginitatem. Sic & alij Patres, Virginitatem supra legem ponunt, id est, supra ordinariam observationem Legis inter caeteros Christianos, quia putabant esse statum Angelicum. Athanasius tamen Virginitatem extra Consilia in praeceptis posuit. lib. de Incarnat. Verbi. Quis hominum, vel post mortem, vel in vitâ, author seruandae Ui•ginitatis fuit?—Attamen noster Salvator & omnium rex Christus, tantùm valuit in huiusmodi praeceptis, ut pueri nondum maturi legum disciplinae, Virginitatem quae supra Leges est, profiteantur. Et in Apologiâ ad Constantium. Nusquam (inquit) alibi sanctum illud & coeleste aeternae Virginitatis mandatum foeliciter adimpletur, nisi duntaxat apud nos Christianos.
3 Supererogatio qua opus aliquod ex consilio vltra impletionem totius legis Deo gratum fit; veteribus ignota •uit. Quamvis enim dicant virgimtatem supra debitum offerri, & supra leges esse: & multos ipsa superare mandata, plusque impendere obsequio, quàm acceperant praecepto, tamen ita le gem impleri vt non simus praevaricatores, non dicunt, non, inquam, dicunt. Volunt igitur supererogationem sieri non quòd officium aliquod praesta•i possit vltra legem moralem integram: sed quod sit tamen. Primò, vltra negativam partem.1 Chrysostom. homil. 8. in Rom. 4. Non •urari aut non occidere cui•slibet esse possit: credere verò, posse Deum quae aliâs impossibilia sunt, sublimi quodam animo opus habet, vehementer ⟨p. 118⟩erga Deum affecto. Generosae quippe dilectionis hoc signum est▪ Honorat quidem & ille Deum, qui praecepta illius implet: verùm hoc multò magis, qui per fidem philosophatur. Ille quidem Deo 2obedivit: hic illum—, vehementiùs glorificat. Secundò, vltra actus externos. Chrysostomus homil. 3. in 1. Cor. s•atuit philosophos Supererogationem habuisse. Nonnè (inquit) praecepta eius adeo levia sunt, vt multi philosophicà tantùm ratione illa excesserint? Tertiò, vltra vnum aliquod mandatum. August.3 Serm. 18. de verbis Apost. Ambiêrunt Virgines ill•m ma•orem pulchritudinem cordis sui. Quid iu•es? ne adulterae simus, hoc praecipis? amando te plus facimus, quam iubes, scilicet, hoc mandato. Postremò, vltra mādatum caeteris hominibus commune.4 August. de opere Monachor. c. 5. Amplius erogabat Apostolus Paulus, qui sui•, vt ipse testatur, s••pendijs militabat. Optat. lib. 6. contr. Parmenian. Uirginitas voluntatis res est, non necessitatis—. Non praecepta, sed consilia erogat Paulus ad Virginitatem. Sic & alij Patres, Virginitatem supra legem ponunt, id est, supra ordinariam observationem Legis inter caeteros Christianos, quia putabant esse statum Angelicum. Athanasius tamen Virginitatem extra Consilia in praeceptis posuit. lib. de Incarnat. Verbi. Quis hominum, vel post mortem, vel in vitâ, author seruandae Uiginitatis fuit?—Attamen noster Salvator & omnium rex Christus, tantùm valuit in huiusmodi praeceptis, vt pueri nondum maturi legum disciplinae, Virginitatem quae supra Leges est, profiteantur. Et in Apologiâ ad Constantium. Nusquam (inquit) alibi sanctum illud & coeleste aeternae Virginitatis mandatum foeliciter adimpletur, nisi duntaxat apud nos Christianos.
- 1• ▪
- 22
- 33
- 44